라틴어 문장 검색

Catilina ubi eos, quos paulo ante memoravi, convenisse videt, tametsi cum singulis multa saepe egerat, tamen in rem fore credens univorsos appellare et cohortari in abditam partem aedium secedit atque ibi omnibus arbitris procul amotis orationem huiusce modi habuit:
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 20장1)
Sed Allobroges ex praecepto Ciceronis per Gabinium ceteros conveniunt.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 44장1)
Is cum se diceret indicaturum de coniuratione, si fides publica data esset, iussus a consule, quae sciret, edicere, eadem fere, quae Volturcius, de paratis incendiis, de caede bonorum, de itinere hostium senatum docet;
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 48장4)
Sin, quia levius est, qui convenit in minore negotio legem timere, cum eam in maiore neglexeris?
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 51장45)
Postquam illi more regio iusta magnifice fecerant, reguli in unum convenerunt, ut inter se de cunctis negotiis disceptarent.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 11장3)
Quod ubi secus procedit neque quod intenderat efficere potest, ut, prius quam legatos conveniret, Adherbalis potiretur, ne amplius morando Scaurum, quem plurimum metuebat, incenderet, cum paucis equitibus in prouinciam venit.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 25장15)
Quae quamquam gravia et flagiti plena erant, tamen, quia mortis metu mutabantur, sicuti regi libuerat, pax convenit.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 38장15)
nam omnis exercitus, uti convenerat, Numidia deductus in prouincia hiemabat.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 39장7)
Igitur in locum ambobus placitum exercitus conveniunt.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 81장1)
si eadem illi copia fieret, omnia conventura.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 83장9)
Nam ex parente meo et ex aliis sanctis viris ita accepi, munditias mulieribus, viris laborem convenire, omnibusque bonis oportere plus gloriae quam divitiarum esse;
(살루스티우스, The Jugurthine War, 85장72)
saepe antea cum imperatoribus Romanis pacem conventam frustra fuisse.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 112장5)
Cui cum paupertate bene convenit, dives est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 4 11:4)
Intus omnia dissimilia sint, frons populo nostra conveniat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 5 2:4)
Stulta est enim, mi Lucili, et minime conveniens litterato viro occupatio exercendi lacertos et dilatandi cervicem ac latera firmandi;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 15 2:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION