라틴어 문장 검색

Dum apud Zamam sic certatur, Iugurtha ex improuiso castra hostium cum magna manu invadit;
(살루스티우스, The Jugurthine War, 58장1)
Igitur postero die, prius quam ad oppugnandum egrederetur, equitatum omnem in ea parte, qua regis adventus erat, pro castris agitare iubet, portas et proxima loca tribunis dispertit, deinde ipse pergit ad oppidum atque uti superiore die murum aggreditur.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 59장1)
Ceterum haud procul ab Cirta castris munitis reges opperitur, melius esse ratus cognitis Mauris, quoniam is nouos hostis accesserat, ex commodo pugnam facere.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 82장2)
Ibi castris leui munimento positis milites cibum capere atque, uti simul cum occasu solis egrederentur, paratos esse iubet, omnibus sarcinis abiectis aqua modo seque et iumenta onerare.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 91장4)
Tum Marius ex copia rerum consilium trahit atque, uti suis receptui locus esset, collis duos propinquos inter se occupat, quorum in uno castris parum amplo fons aquae magnus erat, alter usui opportunus, quia magna parte editus et praeceps pauca munimenta quaerebat.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 98장4)
Illi mature ad hiberna Romanorum proficiscuntur, deinde in itinere a Gaetulis latronibus circumventi spoliatique pauidi sine decore ad Sullam profugiunt, quem consul in expeditionem proficiscens pro praetore reliquerat.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 103장4)
Post ubi castra locata et diei uesper erat, repente Maurus incerto uultu pauens ad Sullam accurrit dicitque sibi ex speculatoribus cognitum Iugurtham haud procul abesse.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 106장3)
Iamque nocturno itinere fessis omnibus Sulla pariter cum ortu solis castra metabatur, cum equites Mauri nuntiant Iugurtham circiter duum milium interuallo ante consedisse.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 106장11)
Qua re optimum factu videri per media eius castra palam transire;
(살루스티우스, The Jugurthine War, 107장10)
Deinde ambo in sua castra digressi.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 109장5)
soleo enim et in aliena castra transire, non tamquam transfuga, sed tamquam explorator."
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 2 5:3)
Ut famem sitimque depellas, non est necesse superbis adsidere liminibus nec supercilium grave et contumeliosam etiam humanitatem pati, non est necesse maria temptare nec sequi castra;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 4 10:6)
Facere aliquid in illis castris felicius potuit, nihil fortius.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 24 5:6)
castra quoque, quos ad laborem et periculum recipiant, fastidiose legunt.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 44 2:4)
Me quoque isto, si possem, transferrem, et nisi mature te finem officii sperarem inpetraturum, hanc senilem expeditionem indixissem mihi nec me Charybdis et Scylla et fabulosum istud fretum deterrere potuissent.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 45 2:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION