라틴어 문장 검색

moveat ille mihi risum, ego fortasse illi lacrimas movebo, aut si ridere perseverabit, gaudebo tamquam in malis, quod illi genus insaniae hilare contigerit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 29 7:3)
Iam vero si cui contigit, ut illum senectus leniter emitteret non repente avolsum vitae, sed minutatim subductum;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 30 12:1)
Hoc autem contingere non potest, nisi contemptus est labor et in eorum numero habitus, quae neque bona sunt neque mala.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 31 3:3)
Non est ergo, quod ex illo voto vetere parentum tuorum eligas, quid contingere tibi velis, quid optes;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 31 5:2)
" Huc et illud accedat, ut perfecta virtus sit, aequalitas ac tenor vitae per omnia consonans sibi, quod non potest esse, nisi rerum scientia contingit et ars, per quam humana ac divina noscantur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 31 8:2)
Nemo sibi contigit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 32 4:3)
habere te amicum volo, quod contingere mihi, nisi pergis ut coepisti excolere te, non potest.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 35 1:1)
Istud sapienti perfecto contingit, aliquatenus et proficienti provectoque.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 35 4:6)
Hoc contingere aliter non potest.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 37 3:6)
Eo autem magis te deterreo ab isto morbo, quod non potest tibi ista res contingere aliter quam si te pudere desierit;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 40 13:1)
Non potest, inquam, tibi contingere res ista salva verecundia.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 40 13:4)
Quemadmodum radii solis contingunt quidem terram, sed ibi sunt, unde mittuntur;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 41 5:4)
Sed quoto cuique habere se contigit ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 42 10:8)
Otiosum enim hominem seductum existimat vulgus et securum et se contentum, sibi viventem, quorum nihil ulli contingere nisi sapienti potest.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 55 4:6)
Nam hoc scis, puto, Platoni diligentiae suae beneficio contigisse, quod natali suo decessit et annum unum atque octogensimum inplevit sine ulla deductione.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 58 31:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION