라틴어 문장 검색

sed tamen difficile dictu est, quantopere conciliet animos comitas affabilitasque sermonis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 64:2)
Facilior est haec posterior, locupleti praesertim, sed illa lautior ac splendidior et viro forti claroque dignior.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 69:4)
Conveniet autem cum in dando munificum esse, tum in exigendo non acerbum in omnique re contrahenda, vendundo emendo, conducendo locando, vicinitatibus et confiniis, aequum, facilem, multa multis de suo iure cedentem, a litibus vero, quantum liceat et nescio an paulo plus etiam, quam liceat, abhorrentem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 85:1)
quam quidem ante hanc confusionem temporum in possessione sua principes retinuerunt, nunc, ut honores, ut omnes dignitatis gradus, sic huius scientiae splendor deletus est, idque eo indignius, quod eo tempore hoc contigit, cum is esset, qui omnes superiores, quibus honore par esset, scientia facile vicisset.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 87:4)
Diserti igitur hominis et facile laborantis, quodque in patriis est moribus, multorum causas et non gravate et gratuito defendentis beneficia et patrocinia late patent.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 88:4)
Numquam nec maius aes alienum fuit nec melius nec facilius dissolutum est;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 111:6)
quas res a summo philosopho praeteritas arbitror, quod essent faciles;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 113:2)
itaque, cum sunt docti a peritis, desistunt facile sententia.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 18:4)
Haec ad iudicandum sunt facillima.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 36:1)
Sed huius generis totius breve et non difficile praeceptum est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 53:2)
Sed, sive et simulatio et dissimulatio dolus malus est, perpaucae res sunt, in quibus non dolus malus iste versetur, sive vir bonus est is, qui prodest, quibus potest, nocet nemini, certe istum virum bonum non facile reperimus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 80:1)
in qua difficile est enumerare quot viri quanta scientia quantaque in suis studiis varietate et copia fuerint, qui non una aliqua in re separatim elaborarint, sed omnia, quaecumque possent, vel scientiae pervestigatione vel disserendi ratione comprehenderint.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 9:2)
sed primum id difficile est factu, praesertim in hac nostra vita nostrisque occupationibus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 81:1)
Id si est difficile nobis, quod ante, quam ad discendum ingressi sumus, obruimur ambitione et foro, sit tamen in re positum atque natura:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 94:2)
Tum Cotta 'quoniam [id,] quod difficillimum nobis videbatur, ut omnino de his rebus, Crasse, loquerere, adsecuti sumus, de reliquo iam nostra culpa fuerit, si te, nisi omnia, quae percontati erimus, explicaris, dimiserimus.'
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 100:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION