라틴어 문장 검색

Romani imperatores ut turbatos hostium ordines et trepidationem pavoremque et fluctuantia viderunt signa, hortantur, orant milites ut perculsos invadant neu restitui aciem patiantur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 40:2)
tandem, postquam ii qui circa regem seminecem restantem, deinde pilo terrae adfixum pugnabant obruti telis occubuerunt, tum fuga passim coepta.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 42:2)
plures caesi, quia equos conscendendi equitibus spatium non fuerat, et quia perculsis acriter institerunt Romani;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 43:1)
is segniter rem agi ab Scipione questus, quod non iam exercitum in Africam traiecisset, perculsis Carthaginiensibus, Syphace impedito finitumis bellis;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 70:1)
et qui in arce erant, igni iniecto tectis quae tenebant, ut is tumultus moraretur, agmen suorum fugae simili cursu ante noctem adsecuti sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 110:1)
eo maior tum fuga pavorque in urbe fuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 391:1)
ducentos ferme equites Masinissa circa se conglobatos divisosque turmatim in tres partes erumpere iubet, loco praedicto in quem ex dissipata convenirent fuga.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 457:2)
non tamen effusa fuga Masinissa, sed cedendo sensim impetus eorum excipiebat, donec ad tumulos tegentes Romanum equitatum pertraxit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 475:1)
perculsus adverso proelio Hannibal Crotonem exercitum reduxit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 505:3)
multi praecipiti fuga ruentes super alios alii in angustiis portarum obtriti sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 61:2)
ambusti homines iumentaque foeda primum fuga, dein strage obruebant itinera portarum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 68:1)
Hasdrubal ex fuga cum paucis Afrorum urbem proximam petierat, eoque omnes qui supererant vestigia ducis sequentes se contulerant;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 73:1)
nudata utrimque cornibus Celtiberum acies stabat, quod nec in fuga salus ulla ostendebatur locis ignotis, neque spes veniae ab Scipione erat, quem bene meritum de se et gente sua mercennariis armis in Africam oppugnatum venissent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 94:1)
omnibusque in eos versis aliquantum ad fugam temporis Syphax et Hasdrubal praeceperunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 95:2)
Scipio gravem iam spoliis multarum urbium exercitum trahens, captivis aliaque praeda in vetera castra ad Uticam missis, iam in Carthaginem intentus occupat relictum fuga custodum Tyneta.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 106:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION