라틴어 문장 검색

iam passim caedes ac fuga erat, necdum quisquam in castra Romana nuntius cladis pervenerat, quia refugientes in regiam stationem incidebant, et plures ab obsidentibus vias quam ab emissis ad caedem interficiebantur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 412:1)
rex circumvectus paludes per vias inviaque trepida fuga in castra tandem, iam desperantibus plerisque incolumem evasurum, pervenit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 425:1)
deinde, iis quoque spretis, partim testudine facta per adversos vadunt hostes, partim brevi circuitu cum in iugum collis evasissent, trepidos ex praesidiis stationibusque Macedonas deturbant et, ut in locis impeditis difficili fuga, plerosque etiam obtruncant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 452:1)
itaque primo impetu fusi vix temptato certamine turpi fuga repetunt castra;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 479:1)
multi in hac quoque tam trepida fuga capti caesique sunt Aetolorum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 486:2)
non ita multos in dispersa fuga error intulit in Macedonum equites, quos prima luce Philippus, ut desertum tumulum videt, ad carpendum hostium agmen misit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 489:1)
itaque fuga extemplo in arcem facta est, urbe hostes potiti.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 514:1)
pars in fugam effusi sunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 137:1)
pars magis quia locus fugae deerat, quam quod animi satis esset ad pugnam, cum substitissent, ab hoste et a fronte et ab tergo urgente circumventi sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 137:2)
dum Athamanes Aetolique submoto Macedonum metu in aliena victoria suam praedam faciunt, Thessaliaque ab tribus simul exercitibus incerta, quem hostem quemve socium crederet, vastatur, consul faucibus, quas fuga hostium aperuerat, in regionem Epiri transgressus, etsi probe scit cui parti Charopo principe excepto Epirotae favissent,
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 163:1)
si aditum armatis in urbem patefecisset, fugam inde caedemque hostium fore, qualis captis urbibus fieri solet;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 201:2)
ibi raptim principibus coniurationis comprehensis fuga servorum ex oppido facta est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 345:1)
ne effusa detruderentur fuga, plurimum in Aetolis equitibus praesidii fuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 79:1)
paulisper in medio caesi, deinde omissis plerique armis capessunt fugam.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 106:2)
deinde, postquam fugam effusam animadvertit et omnia circa iuga signis atque armis fulgere, tum et ipse acie excessit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 109:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION