라틴어 문장 검색

donec eris sospes, multos numerabis amicos :
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 1권, poem 93)
nullus ad amissas ibit amicus opes.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 1권, poem 97)
quod pius ad Manes Theseus comes iret amico, Tartareum dicunt indoluisse deum.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 1권, poem 916)
qua potes, excusa, nec amici desere causam:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 1권, poem 932)
da placidam fesso, lector amice, manum;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 3권, poem 12)
nec mandata dabo, nec cum clamore supremo labentes oculos condet amica manus;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 3권, poem 321)
O mihi care quidem semper, sed tempore duro cognite, res postquam procubuere meae, usibus edocto si quicquam credis amico, vive tibi et longe nomina magna fuge.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 3권, poem 41)
nunc quoque summotum studio defendis amicum, et mala vix ulla parte levanda levas.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 3권, poem 419)
nec meus indicio latitantes versus amicos protrahit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 3권, poem 4b16)
quique est in caris animi tibi candor amicis - cognita sunt ipsi, quem colis, ista viro.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 3권, poem 62)
id quoque si scisses, salvo fruerere sodali, consilioque forem sospes, amice, tuo.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 3권, poem 65)
Cultor et antistes doctorum sancte virorum, quid facis, ingenio semper amice meo?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 3권, poem 141)
quo vereare minus ne sim tibi crimen amicus, invidiam, siqua est, auctor habere potest, nam tuus est primis cultus mihi semper ab annis - hoc certe noli dissimulare - pater, ingeniumque meum (potes hoc meminisse) probabat plus etiam quam me iudice dignus eram;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 4권, poem 413)
quam sibi praestiteris, qua consolatus amicum sis ope, solandus cum simul ipse fores, pro quibus affirmat fore se memoremque piumque, sive diem videat sive tegatur humo, per caput ipse suum solitus iurare tuumque, quod scio non illi vilius esse suo.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 5권, poem 418)
Tu quoque, nostrarum quondam fiducia rerum, qui mihi confugiam, qui mihi portus eras, tu quoque suscepti curam dimittis amici, officiique pium tam cito ponis onus?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 5권, poem 61)

SEARCH

MENU NAVIGATION