라틴어 문장 검색

id autem nec nasci potest nec mori, vel concidat omne caelum omnisque natura consistat necesse est nec vim ullam nanciscatur, qua a primo inpulsa moveatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 53:7)
quae si cernerem quem ad modum nasci possent, etiam quem ad modum interirent viderem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 55:2)
nihil enim est in animis mixtum atque concretum aut quod ex terra natum atque fictum esse videatur, nihil ne aut umidum quidem aut flabile aut igneum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 65:2)
volt enim, quod nemo negat, quicquid natum sit interire;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 78:4)
nasci autem animos, quod declaret eorum similitudo qui procreentur, quae etiam in ingeniis, non solum in corporibus appareat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 78:5)
quod si tanta vis est ad habitum mentis in is quae gignuntur in corpore, ea sunt autem, quaecumque sunt, quae similitudinem faciant, nihil necessitatis adfert, cur nascantur animi, similitudo.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 79:8)
Metellus ille honoratis quattuor filiis aut quinquaginta Priamus, e quibus septemdecim iusta uxore natis;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 84:2)
apud Hypanim fluvium, qui ab Europae parte in Pontum influit, Aristoteles ait bestiolas quasdam nasci, quae unum diem vivant.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 93:8)
docuisse regem non nasci homini longe optimum esse, proximum autem quam primum mori.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 113:9)
atque oratorum quidem laus ita ducta ab humili venit ad summum, ut iam, quod natura fert in omnibus fere rebus, senescat brevique tempore ad nihilum ventura videatur, philosophia nascatur Latinis quidem litteris ex his temporibus, eamque nos adiuvemus nosque ipsos redargui refellique patiamur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 5:2)
Perge, au/de, nate!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 21:1)
Acce/de, nate, adsi/ste, miserandum a/spice Evi/sceratum co/rpus lacerati/ patris!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 21:6)
Callanus Indus, indoctus ac barbarus, in radicibus Caucasi natus, sua voluntate vivus combustus est;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 52:5)
non enim silice nati sumus, sed est naturale in animis tenerum quiddam atque molle, quod aegritudine quasi tempestate quatiatur, nec absurde Crantor ille, qui in nostra Academia vel in primis fuit nobilis, minime inquit adsentior is qui istam nescio quam indolentiam magno opere laudant, quae nec potest ulla esse nec debet.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 12:4)
quae tamen ita dicet dupliciter esse te iniustum, cum et alienum adpetas, qui mortalis natus condicionem postules inmortalium et graviter feras te, quod utendum acceperis, reddidisse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 36:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION