라틴어 문장 검색

At Thetis undisonis per noctem in rupibus astans, quae nato secreta velit, quibus abdere terris destinet, huc illuc divisa mente volutat.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권87)
Altera consilio superest tristemque fatigat cura deam, natum ipsa sinu complexa per undas an magno Tritone ferat, ventosne volucres advocet an pelago solitam Thaumantida pasci.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권95)
"nunc impar tibi, nate, genus, praeclusaque leti tantum a matre via est;"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권108)
"nectere, nate, grave est?"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권129)
"sic ergo gradum, sic ora manusque, nate, feres comitesque modis imitabere fictis, nete suspectum molli non misceat aulae rector et incepti pereant mendacia furti."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권139)
huc et sub nocte silenti, cum superis terrena placent, tua turba relicto labetur caelo miscebitque oscula iuxta, ibit in amplexus natus fraterque paterque et soror:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 1권, equus maximus Domitiani Imp.42)
"Pierius votum iuvenis cupit, hanc ego formae egregium mirata decus, cui gloria patrum et generis certabat honos, tellure cadentem excepi fovique sinu nec colla genasque contere nee pingui crinem deducere amomo cessavit mea, nate, manus, mihi dulcis imago prosiluit."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 1권, epithalamion in Stellam et Violentillam51)
"sed dabitur iuveni, cui tu, mea summa potestas, nate."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 1권, epithalamion in Stellam et Violentillam60)
Ipsa manu tenera tecum scripsisse Voluptas tunc Venus Idaliis unxit fastigia sucis permulsitque comis blandumque reliquit honorem sedibus, et volucres vetuit discedere natos.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 1권, Villa Tiburtina Manilii Vopisci3)
"Hunc igitur, si digna loquor, rapiemus iniquo, nate."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 1권, soteria Rutili Gallici54)
et nunc, heu, vittis et frontis honore soluto infaustus vates versa mea pectora tecum plango lyra, sed tu comitem sociumque doloris, si merui luctusque tui consortia sensi, iam lenis patiare precor, me fulmine in ipso audivere patres, ego iuxta busta profusis matribus atque piis cecini solacia natis et mihi, cum proprios gemerem defectus ad ignes - quem, Natura!
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 2권, Glauctas Atedii melioris delicatus13)
- accendere natos;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 2권, consolatio ad Flavium Ursum de amissione pueri delicati2)
gemit inter bella peremptum Parthus equum, fidosque canes flevere Molossi, et volucres habuere rogum cervusque Maronem.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 2권, consolatio ad Flavium Ursum de amissione pueri delicati9)
Natum protinus atque humum per ipsam primo murmure dulce vagientem blando Calliope sinu recepit, tum primum posito remissa luctu longos Orpheos exuit dolores et dixit:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 2권, genethliacon Lucani ad Pollam13)
"sic natum Nasamonii Tonantis post ortus obitusque fulminatos angusto Babylon premit sepulcro."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 2권, genethliacon Lucani ad Pollam30)

SEARCH

MENU NAVIGATION