라틴어 문장 검색

Et quis ille Christus cum sua fabula;
(테르툴리아누스, Apologeticum, 23장 12:2)
negent Christum omnem ab aevo animam restitute corpore iudicaturum, dicant hoc pro tribunali, si forte, Minoem et Rhadamanthum secundum consensum Platonis et poetarum hoc esse sortitos;
(테르툴리아누스, Apologeticum, 23장 12:5)
quam plurimum illis credendo in Christo domino credimus.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 23장 18:2)
Postremo si Romanae religiones regna praestant, nunquam retro Iudaea regnasset despectrix communium istarum divinitatum, cuius et deum victimis et templum donis et gentem foederibus aliquamdiu Romani honorastis, numquam dominaturi eius, si1 non deliquisset ultimo in Christum.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 26장 2:2)
Dominus enim meus unus est, deus omnipotens aeternus, idem qui et ipsius.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 34장 1:5)
Oro vos, ante Tiberium, id est ante Christi adventum quantae clades orbem et urbes ceciderunt?
(테르툴리아누스, Apologeticum, 40장 3:1)
Expedite autem praescribimus adulteris nostris illam esse regulam veritatis quae veniat a Christo transmissa per comites ipsius, quibus aliquanto posteriores diversi isti commmentatores probabuntur.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 47장 10:1)
Minus impii ethnici, minus peccatores, minus hostes Christi quam tunc Iudaei?
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 3장 2:2)
mendacem facere vult Christum.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 23장 1:7)
Ex ore, quo Amen in Sanctum protuleris, gladiatori testimonium reddere, εἰσ αἰῶνασ ἀπ' αἰῶνοσ alii omnino dicere nisi deo et Christo?
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 25장 1:11)
Non ergo fugies sedilia hostium Christi, illam cathedram pestilentiarum ipsumque aerem qui desuper incubat scelestis vocibus conspurcatum?
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 27장 1:5)
Habes Christi.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 29장 2:6)
Etiam poetas non ad Rhadamanthi nec ad Minonis, sed ad inopinati Christi tribunal palpitantes?
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 30장 2:1)
GLORIOSISSIMO REGI CEOLUULFO BAEDA FAMULUS CHRISTI ET PRESBYTER HISTORIAM gentis Anglorum ecclesiasticam, quam nuper edideram, libentissime tibi desideranti, rex, et prius ad legendum ac probandum transmisi, et nunc ad transscribendum ac plenius ex tempore meditandum retransmitto;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, 서문 1:1)
A principio itaque uoluminis huius usque ad tempus, quo gens Anglorum fidem Christi percepit, ex priorum maxime scriptis hinc inde collectis ea, quae promeremus, didicimus.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, 서문 2:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION