라틴어 문장 검색

illius occursus etiam vitare memento, in cuius manibus ceu pinguia sucina tritas cernis ephemeridas, quae nullum consulit et iam consulitur, quae castra viro patriamque petente non ibit pariter numeris revocata Thrasylli.
(유베날리스, 풍자, 2권, Satura VI282)
Transeo suppositos et gaudia votaque saepe ad spurcos decepta lacus, atque inde petitos pontifices, salios Scaurorum nomina falso corpore laturos, stat Fortuna inproba noctu adridens nudis infantibus;
(유베날리스, 풍자, 2권, Satura VI293)
culpa docentis scilicet arguitur, quod laevae parte mamillae nil salit Arcadico iuveni, cuius mihi sexta quaque die miserum dirus caput Hannibal inplet, quidquid id est de quo deliberat, an petat urbem a Cannis, an post nimbos et fulmina cautus circumagat madidas a tempestate cohortes.
(유베날리스, 풍자, 3권, Satura VII76)
sed vos saevas inponite leges, ut praeceptori verborum regula constet, ut legat historias, auctores noverit omnes tamquam ungues digitosque suos, ut forte rogatus dum petit aut thermas aut Phoebi balnea, dicat nutricem Anchisae, nomen patriamque novercae Anchemoli, dicat quot Acestes vixerit annis, quot Siculi Phrygibus vini donaverit urnas;
(유베날리스, 풍자, 3권, Satura VII111)
hinc petit Euphraten iuvenis domitique Batavi custodes aquilas, armis industrius.
(유베날리스, 풍자, 3권, Satura VIII25)
nec derit qui te per compita quaerat nolentem et miseram vinosus inebriet aurem, illos ergo roges quidquid paulo ante petebas a nobis, taceant illi.
(유베날리스, 풍자, 3권, Satura IX56)
"nam cum pro me Fortuna vocatur, adfixit ceras illa de nave petitas, quae Siculos cantus effugit remige surdo."
(유베날리스, 풍자, 3권, Satura IX71)
Ergo supervacua aut quae perniciosa petuntur propter quae fas est genua incerare deorum!
(유베날리스, 풍자, 4권, Satura X17)
nam qui dabat olim imperium fasces legiones omnia, nunc se continet atque duas tantum res anxius optat, panem et circenses.
(유베날리스, 풍자, 4권, Satura X31)
ergo quid optandum foret ignorasse fateris Seianum;
(유베날리스, 풍자, 4권, Satura X43)
nam qui nimios optabat honores et nimias poscebat opes, numerosa parabat excelsae turris tabulata, unde altior esset casus et inpulsae praeceps inmane ruinae.
(유베날리스, 풍자, 4권, Satura X44)
summus nempe locus nulla non arte petitus, magnaque numinibus vota exaudita malignis.
(유베날리스, 풍자, 4권, Satura X46)
nempe una nave, cruentis fluctibus ac tarda per densa cadavera prora, has totiens optata exegit gloria poenas.
(유베날리스, 풍자, 4권, Satura X80)
hoc recto vultu, solum hoc, et pallidus optas, sed quam continuis et quantis longa senectus plena malis!
(유베날리스, 풍자, 4권, Satura X83)
provida Pompeio dederat Campania febres optandas, sed multae urbes et publica vota vicerunt:
(유베날리스, 풍자, 4권, Satura X113)

SEARCH

MENU NAVIGATION