라틴어 문장 검색

Litus ornant varietate gratissima nunc continua nunc intermissa tecta villarum, quae praestant multarum urbium faciem, sive mari sive ipso litore utare;
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 17 27:1)
circumvectus inde Brundisii promunturium medioque sinu Hadriatico ventis latus, cum laeva importuosa Italiae litora, dextra Illyrii Liburnique et Histri, gentes ferae et magna ex parte latrociniis maritimis infames, terrerent, penitus ad litora Venetorum pervenit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 15:1)
arx Phacus in ipsa palude, qua proxima urbi est, velut insula eminet, aggeri operis ingentis imposita, qui et murum sustineat et umore circumfusae paludis nihil laedatur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 577:1)
exemplar autem huius rei Gallicae paludes possunt esse, quae circum Altinum, Ravennam, Aquileiam, aliaque quae in eiusmodi locis municipia sunt proxima paludibus, quod his rationibus habent incredibilem salubritatem.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER PRIMUS, 4장44)
At ille amans, ubi saepe ad litus solitum adnavit et puer, qui in primo vado adventum eius opperiri consueverat, nusquam fuit, desiderio tabuit exanimatusque est et in litore iacens inventus ab his qui rem cognoverant, in sui pueri sepulcro humatus est.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Sextus, VIII 7:3)
Habet a meridie Galliam Belgicam, cuius proximum litus transmeantibus aperit ciuitas, quae dicitur Rutubi portus, a gente Anglorum nunc corrupte Reptacaestir uocata, interposito mari a Gessoriaco Morynorum gentis litore proximo, traiectu milium L, siue, ut quidam scripsere, stadiorum CCCCL.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. I. 1:3)
"quinquaginta illi, trabibus de more revinetis, eminus abrupto quatiunt nova litora saltu, magnorum decora alta patrum, iam fronte sereni noscendique habitu, postquam tumor iraque cessit vultibus, arcana sic fama erumpere porta caelicolas, si quando domos litusque rubentum Aethiopum et mensas amor est intrare minores;"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 5권154)
namque deorum cetera cum magno Caesare turba facit, meque tot adversis cumulant, quot litus harenas, quotque fretum pisces, ovaque piscis habet, vere prius flores, aestu numerabis aristas, poma per autumnum frigoribusque nives, quam mala, quae toto patior iactatus in orbe, dum miser Euxini litora laeva peto.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 4권, poem 123)
quin ergo dicitis me eadem opera pretio impenso per plurimos piscatoris quaesisse de litore conchulam striatam testam habentem, calculum teretem, praeterea cancrorum furcas, echinorum caliculos, lolliginum ligulas, postremo assulas, festucas, resticulas et ostracoderma Pergami uermiculata, denique muscum et algam, cetera maris eiectamenta, quae ubique litorum uentis expelluntur, salo expuuntur, tempestate reciprocantur, tranquillo deseruntur?
(아풀레이우스, 변명 33:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION