라틴어 문장 검색

frigidaeque aut nebulosae duorum generum vites aptabit, seu praecoques, quarum maturitas frugum praecurrit hiemem;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 1장 7:1)
ea nec mansuescit arando, Nec Baccho genus aut pomis sua nomina servat.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 1장 9:1)
Multa praeterea genera sunt vitium, quarum nec numerum nec appellationes cum certa fide referre possumus.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 2장 29:1)
quippe universae regiones regionumque paene singulae partes habent propria vitium genera, quae consuetudine sua denominant;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 2장 30:1)
sed illud in totum praecipere, quod et Celsus ait et ante eum Marcus Cato, nullum genus vitium conserendum esse nisi fama, nullum diutius conservandum nisi experimento,probatum.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 2장 31:2)
nam de arbusto etiam inter auctores non exigua pugna fuit, abnuente Saserna genus id ruris, Tremelio maxime probante.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 3장 2:1)
primum, quod in explorandis seminibus nemo adhibet diligentiam, et ideo pessimi generis plerique vineta conserunt;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 3장 4:4)
quippe ut diligens ratiocinator calculo posito videt id genus agricolationis maxime rei familiari conducere.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 3장 7:3)
Quippe ut deterrimi generis sint vineae, tamen si cultae, singulos utique culleos vini singula earum iugera peraequabunt;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 3장 10:1)
Mediocre itaque vulgatumque pretium viviradicis posui, quo celerius nullo dissentiente perduci possent in nostram sententiam, qui propter ignorantiam genus hoc agricolationis reformidant.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 3장 14:3)
Sed genus surculi 3 probatissimum domi conserat, faciatque vitiarium ex quo possit agrum vineis vestire.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 4장 1:2)
Sed nec certam generositatis fidem pollicentur, cum sit incertum, an is, qui conseruerit ea, diligenter exploratum probatumque genus surculi deposuerit.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 4장 2:1)
cum semper, ut dixi, plurimum rettulerit exquisiti generis stirpem deposuisse.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 4장 2:3)
Nam ut saepe iam rettuli, quasi fundamentum est praedictae rei, probatissimum genus stirpis deponere.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 5장 4:3)
Tale porro genus non una comprobatur vindemia;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 6장 4:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION