라틴어 문장 검색

regum timendorum in proprios greges, reges in ipsos imperium est Iovis, clari Giganteo triumpho, cuncta supercilio moventis.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 3권, Poem 14)
Idus tibi sunt agendae, qui dies mensem Veneris marinae findit Aprilem, iure sollemnis mihi sanctiorque paene natali proprio, quod ex hac luce Maecenas meus adfluentis ordinat annos.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 4권, Poem 115)
Archilochum proprio rabies armavit iambo;
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, De Arte Poetica liber 3:4)
Strenuus et fortis causisque Philippus agendis clarus, ab officiis octavam circiter horam dum redit atque Foro nimium distare Carinas iam grandis natu queritur, conspexit, ut aiunt, adrasum quendam vacua tonsoris in umbra cultello proprios purgantem leniter unguis.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 732)
sed timui mea ne finxisse minora putarer, dissimilator opis propriae, mihi commodus uni.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 93)
tamen aspice si quid et nos, quod cures proprium fecisse, loquantur.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 172)
si proprium est, quod quis libra mercatus et aere est, quaedam, si credis consultis, mancipat usus;
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 2권, poem 284)
tamquam sit proprium quicquam, puncto quod mobilis horae nunc prece, nunc pretio, nunc vi, nunc morte suprema permutet dominos et cedat in altera iura.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 2권, poem 291)
qui, ne tuberibus propriis offendat amicum, postulat, ignoscet verrucis illius:
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 1권, In amicorum vitiis connivendum, neque peccata omnia in sclerum numero ponenda. 1:27)
fortassis et istinc largiter abstulerit longa aetas, liber amicus, consilium proprium;
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 1권, Satyricorum poetarum, ac suam praesertim, in scribendo licentiam excusat. 3:9)
vel merito, quoniam in propria non pelle quiessem.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 1권, Ad Maecenatem: de vera nobilitate7)
quid vetat et nosmet Lucili scripta legentis quaerere, num illius, num rerum dura negarit versiculos natura magis factos et euntis mollius ac siquis pedibus quid claudere senis, hoc tantum contentus, amet scripsisse ducentos ante cibum versus, totidem coenatus, Etrusci quale fuit Cassi rapido ferventius amni ingenium, capsis quem fama est esse librisque ambustum propriis.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 1권, Suam de Lucilio iudicium tuetur, et egregia scribendarum satyrarum praecepta aspergit. 1:5)
hoc erat, experto frustra Varrone Atacino atque quibusdam aliis, melius quod scribere possem, inventore minor;
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 1권, Suam de Lucilio iudicium tuetur, et egregia scribendarum satyrarum praecepta aspergit.22)
nam propriae telluris erum natura nec illum nec me nec quemquam statuit:
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, De frugalitate 2:23)
nunc ager Umbreni sub nomine, nuper Ofelli dictus, erit nulli proprius, sed cedet in usum nunc mihi, nunc alii.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, De frugalitate 2:25)

SEARCH

MENU NAVIGATION