라틴어 문장 검색

Idcirco enim hoc fieri dicit, quia ara Maxima ante adventum Aeneae in Italia constituta est, qui hunc ritum velandi capitis invenit.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, VI. 17:6)
Verbis etiam singulis de sacro ritu quam ex alto petita significet, vel hinc licebit advertere:
(Macrobii Saturnalia, Liber III, VII. 3:1)
Disputat de hoc more etiam Trebatius Religionum libro nono, cuius exemplum, ne sim prolixus, omisi.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, VII. 8:1)
Mos erat, inquit, Hesperio in Latio, quem protinus urbes Albanae coluere sacrum, nunc maxima rerum Roma colit.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, VIII. 8:2)
Mos est, inquit, institutum patrium, pertinens ad religiones cerimoniasque maiorum.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, VIII. 9:3)
Ergo Virgilius utrumque auctorem secutus, et primo quidem Varronem, quoniam ille dixerat morem praecedere, sequi consuetudinem, postquam dixit:
(Macrobii Saturnalia, Liber III, VIII. 10:1)
Mos erat, subiunxit:
(Macrobii Saturnalia, Liber III, VIII. 10:2)
Adiciendo deinde sacrum ostendit morem cerimoniis dicatum, quod Festus adseruit.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, VIII. 12:3)
Mos erat Hesperio in Latio, et reliqua.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, VIII. 14:3)
Mos erat, primum dixit, Hesperio in Latio, et postea:
(Macrobii Saturnalia, Liber III, VIII. 14:6)
Et de vetustissimo Romanorum more et de occultissimis sacris vox ista prolata est.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, IX. 1:2)
Constat enim omnes urbes in alicuius dei esse tutela, moremque Romanorum archanum et multis ignotum fuisse ut, cum obsiderent urbem hostium eamque iam capi posse confiderent, certo carmine evocarent tutelares deos:
(Macrobii Saturnalia, Liber III, IX. 2:1)
In mensam laeti libant, divosque precantur cum non in mensam sed in aram secundum morem libare debuerint.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XI. 3:2)
Nam et Tertius, cum de ritu sacrorum multa dissereret, ait sibi hunc locum in quaestionem venire, nec tamen haesitationem suam requisita ratione dissolvit.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XI. 5:1)
Neque enim dedicantur eo tempore quo delubra sacrantur, at vero mensa arulaeque eodem die quo aedes ipsae dedicari solent, unde mensa hoc ritu dedicata in templo arae usum et religionem optinet pulvinaris.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XI. 6:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION