라틴어 문장 검색

posteroque die cum ex composito relatum ad senatum esset de seditione quam Maecilius Metiliusque largitione pessimi exempli concirent, eae orationes a primoribus patrum habitae sunt ut pro se quisque iam nec consilium sibi suppetere diceret nec se ullam opem cernere aliam usquam praeterquam in tribunicio auxilio;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 527:1)
ad quorum famam hostium - iam enim in Latinum Hernicumque transcenderant agrum - dilectum habentem Valerium consulem M. Menenius tribunus plebis, legis agrariae lator, cum impediret auxilioque tribuni nemo invitus sacramento diceret, repente nuntiatur arcem Carventanam ab hostibus occupatam esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 578:1)
decreto interposito novem tribuni sustulerunt certamen pronuntiaveruntque ex collegii sententia C. Valerio consuli se, damnum aliamque coercitionem adversus intercessionem collegae dilectus causa detractantibus militiam inhibenti, auxilio futuros esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 583:1)
quam rem aegre passos Iulium Corneliumque ferunt magnoque certamine animorum rem actam, cum primores patrum nequiquam conquesti non esse in auctoritate senatus tribunos militum postremo etiam tribunos plebi appellarent et consulibus quoque ab ea potestate vim super tali re inhibitam referrent, tribuni plebi laeti discordia patrum nihil esse in se iis auxilii dicerent,
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 618:1)
postremo indicto iam tributo edixerunt etiam tribuni auxilio se futuros si quis in militare stipendium tributum non contulisset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 668:2)
quos cum et a patribus conlaudari et a militari aetate tamquam bonos cives conspici volgus hominum vidit, repente spreto tribunicio auxilio certamen conferendi est ortum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 671:1)
gens itaque ante omnes alias eo magis dedita religionibus, quod excelleret arte colendi eas, auxilium Veientibus negandum sub rege essent decrevit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 6:1)
alia in urbem et contra oppidanorum eruptiones versa, aliis frons in Etruriam spectans, auxiliis si qua forte inde venirent obstruebatur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 9:1)
munitiones non in urbem modo sed in Etruriam etiam spectantes, si qua inde auxilia veniant, opposuere;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 51:2)
Periculi, quod differendo bello adimus, num oblivisci nos haec tam crebra Etruriae concilia de mittendis Veios auxiliis patiuntur?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 54:3)
quae in omni quidem genere militiae, maxime tamen in obsidendis urbibus necessaria est, quarum plerasque munitionibus ac naturali situ inexpugnabiles fame sitique tempus ipsum vincit atque expugnat, - sicut Veios expugnabit, nisi auxilio hostibus tribuni plebis fuerint, et Romae invenerint praesidia Veientes quae nequiquam in Etruria quaerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 67:1)
at hercule apud hostes tanta modestia est ut non obsidionis taedio, non denique regni quicquam apud eos novatum sit, non negata auxilia ab Etruscis inritaverint animos;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 70:1)
is, cum pleraque castella oppugnata, superatas munitiones, utrimque invehi hostem nuntiaretur, in armis milites tenuit, si opus foret auxilio collegam dictitans ad se missurum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 98:1)
quae dum aguntur, concilia Etruriae ad fanum Voltumnae habita, postulantibusque Capenatibus ac Faliscis ut Veios communi animo consilioque omnes Etruriae populi ex obsidione eriperent, responsum est antea se id Veientibus negasse quia unde consilium non petissent super tanta re auxilium petere non deberent;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 197:1)
cuniculus delectis militibus eo tempore plenus in aedem Iunonis, quae in Veientana arce erat, armatos repente edidit, et pars aversos in muris invadunt hostes, pars claustra portarum revellunt, pars cum ex tectis saxa tegulaeque a mulieribus ac servitiis iacerentur, inferunt ignes.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 244:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION