라틴어 문장 검색

de communi hominum memoria loquor, et eorum maxume qui in aliquo maiore studio et arte versantur, quorum quanta mens sit, difficile est existimare;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 58:5)
sic mentis acies se ipsa intuens non numquam hebescit, ob eamque causam contemplandi diligentiam amittimus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 72:3)
nam nec pauca nisi e multis eligi possunt nec, qui pauca perceperit, non idem reliqua eodem studio persequetur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 1:6)
Quam ob rem hortor omnis, qui facere id possunt, ut huius quoque generis laudem iam languenti Graeciae eripiant et transferant in hanc urbem, sicut reliquas omnis, quae quidem erant expetendae, studio atque industria sua maiores nostri transtulerunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 5:1)
Quodsi haec studia traducta erunt ad nostros, ne bibliothecis quidem Graecis egebimus, in quibus multitudo infinita librorum propter eorum est multitudinem, qui scripserunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 6:1)
quod accidet etiam nostris, si ad haec studia plures confluxerint.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 6:3)
illi autem voluerunt nihil horum simile esse a/pud Lacaenas vi/rgines, Quibus ma/gis palaestra Euro/ta sol pulvi/s labor Mili/tia in studio est qua/m fertilitas ba/rbara.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 36:3)
neque enim illum, quem facile tulerant, ratione aut sapientia tulerant, sed studio potius et gloria.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 65:3)
sed cum videas eos, qui aut studio aut opinione ducantur, in eo persequendo atque adipiscendo dolore non frangi, debes existimare aut non esse malum dolorem aut, etiamsi, quicquid asperum alienumque natura sit, id appellari placeat malum, tantulum tamen esse, ut a virtute ita obruatur, ut nusquam appareat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 66:1)
Sic faciemus tuisque optumis studiis obsequemur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 67:12)
Cum multis locis nostrorum hominum ingenia virtutesque, Brute, soleo mirari, tum maxime in is studiis, quae sero admodum expetita in hanc civitatem e Graecia transtulerunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 1:1)
hoc autem loco consideranti mihi studia doctrinae multa sane occurrunt, cur ea quoque arcessita aliunde neque solum expetita, sed etiam conservata et culta videantur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 2:1)
Sed de ceteris studiis alio loco et dicemus, si usus fuerit, et saepe diximus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 5:3)
sapientiae studium vetus id quidem in nostris, sed tamen ante Laelii aetatem et Scipionis non reperio quos appellare possim nominatim.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 5:4)
quibus adulescentibus Stoicum Diogenen et Academicum Carneadem video ad senatum ab Atheniensibus missos esse legatos, qui cum rei publicae nullam umquam partem attigissent essetque eorum alter Cyrenaeus alter Babylonius, numquam profecto scholis essent excitati neque ad illud munus electi, nisi in quibusdam principibus temporibus illis fuissent studia doctrinae.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 5:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION