라틴어 문장 검색

Nabis cum prospera re elatus, tum spem etiam haud dubiam nactus nihil iam a mari periculi fore, et terrestres aditus claudere opportune positis praesidiis voluit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 297:1)
qui, priusquam concilium iis daretur, impleverant omnium aures terrestres navalesque copias commemorando:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 372:1)
quo celerius spe omnium oblato non esse elanguescendum, sed orandum potius regem ut, quoniam, quod maximum fuerit, ipse vindex Graeciae venerit, copias quoque terrestres navalesque accersat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 533:1)
sed si ipse posset terrestribus navalibusque copiis praesidere Epiro, cupide eum omnes Epirotas et urbibus et portibus suis accepturos;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 55:1)
nunc quoque accersas censeo omnes navales terrestresque copias;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 87:1)
ipse cum omnibus terrestribus copiis in Bullinum agrum procedes;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 89:1)
a flumine Asopo, qua et gymnasium est, L. Valerium operibus atque oppugnationi praeposuit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 272:1)
mandata erant ut ab rege peterent, primum ut ipse coactis rursus terrestribus navalibusque copiis in Graeciam traiceret, deinde, si qua ipsum teneret res, ut pecuniam et auxilia mitteret;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 312:1)
auxilia terrestria navaliaque affirmavit missurum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 315:4)
tarracinae et Amiterni nuntiatum est aliquotiens lapidibus pluvisse, Minturnis aedem Iovis et tabernas circa forum de caelo tactas esse, Volturni in ostio fluminis duas naves fulmine ictas conflagrasse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 421:1)
ad Scyllaeum Eumenes rex cum tribus navibus occurrit, cum Aeginae diu incertus consilii fuisset, utrum ad tuendum rediret regnum - audiebat enim Antiochum Ephesi navales terrestresque parare copias - an nusquam abscederet ab Romanis, ex quorum fortuna sua penderet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 473:1)
inde, cum audisset appropinquare iam Romanam classem, rex, quia non interfuturus navali certamini erat, Magnesiam, quae ad Sipylum est, concessit ad terrestres copias comparandas;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 485:1)
et tum quidem comiter acceptus hospes, postero die commeatus exercitui paratos benigne, pontes in fluminibus factos, vias, ubi transitus difficiles erant, munitas vidit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 76:1)
Antiochus post navalem ad Corycum pugnam cum totam hiemem liberam in apparatus terrestres maritimosque habuisset, classi maxume reparandae, ne tota maris possessione pelleretur, intentus fuerat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 81:1)
et eo minoris molimenti ea claustra esse, quod in fluminis modum longum et angustum et vadosum ostium portus sit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 161:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION