라틴어 문장 검색

Antipater quoque inter magnos sectae huius auctores aliquid se tribuere dicit externis, sed exiguum admodum.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 92 5:2)
A natura discedimus, populo nos damus nullius rei bono auctori et in hac re sicut in aliis omnibus inconstantissimo.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 99 17:2)
Inter studia versandum est et inter auctores sapientiae, ut quaesita discamus, nondum inventa quaeramus;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 104 16:1)
Qui rem non tacuerit, non tacebit auctorem.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 105 6:5)
ergo et bona, primum quia contraria istis sunt, deinde quia eadem tibi indicia praestabunt.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 106 6:3)
Optimum est pati, quod emendare non possis, et deum, quo auctore cuncta proveniunt, sine murmuratione comitari;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 107 9:4)
Quomodo conviviorum luxuria, quomodo vestium aegrae civitatis indicia sunt, sic orationis licentia, si modo frequens est, ostendit animos quoque, a quibus verba exeunt, procidisse.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 114 11:5)
Haec ergo et eiusmodi vitia, quae alicui inpressit imitatio, non sunt indicia luxuriae nec animi corrupti;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 114 20:1)
Maximum indicium est malae mentis fluctuatio et inter simulationem virtutum vitiorum adsidua iactatio.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 120 20:1)
Ergo omnibus constitutionis suae sensus est et inde membrorum tam expedita tractatio, nec ullum maius indicium habemus cum hac illa ad vivendum venire notitia, quam quod nullum animal ad usum sui rude est."
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 121 9:1)
Auctore Phoebo gignor:
(세네카, 아가멤논 6:29)
Phoebum nefandae stirpis auctorem vocas, quem nocte subita frena revocantem sua caelo expulistis?
(세네카, 아가멤논 6:31)
stat nunc Sipyli vertice summo flebile saxum, et adhuc lacrimas marmora fundunt antiqua novas, colit impense femina virque numen geminum, tuque ante omnis, pater ac rector fulmine pollens, cuius nutu simul extremi tremuere poli, generis nostri, Iuppiter, auctor, cape dona libens abavusque tuam non degenerem respice prolem.
(세네카, 아가멤논 7:16)
Tamen si necesse fuerit auctorem producere, quaerito ab eo qui Drusillam euntem in caelum vidit:
(세네카, APOCOLOCYNTOSIS DIVI CLAUDII 1:9)
fides penes auctorem erit.
(세네카, APOCOLOCYNTOSIS DIVI CLAUDII 4:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION