라틴어 문장 검색

Et ceciderunt de parte Bacchidis die illa mille viri. Et reversi sunt in Ierusalem.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 9장49)
et posuit custodiam in eis, ut inimicitias exercerent in Israel.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 9장51)
Et munivit civitatem Bethsuram et Gazaram et arcem et posuit in eis auxilia et apparatum escarum.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 9장52)
Et accepit filios principum regionis obsides et posuit eos in arce in Ierusalem in custodia.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 9장53)
et venit et castra posuit ad Bethbasi et oppugnavit eam dies multos et fecit machinas.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 9장64)
et confirmavit proelium nimis, donec occidit sol, et cecidit Demetrius in die illa.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 10장50)
Et magnificavit eum rex et scripsit eum inter primos amicos et posuit eum ducem et participem principatus.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 10장65)
Et fuerunt, qui ceciderunt gladio cum his qui succensi sunt, fere octo milia virorum.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 10장85)
Cum autem introiret civitatem, Ptolemaeus ponebat custodias militum in singulis civitatibus.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 11장3)
Nunc ergo curate facere horum exemplum, et detur Ionathae et ponatur in monte sancto in loco celebri" ".
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 11장37)
Et audivit Ionathas quod aderant principes Demetrii in Cades, quae est in Galilaea, cum exercitu multo volentes eum removere a negotio;
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 11장63)
Et postulaverunt ab eo dextras accipere, et dedit illis; et eiecit eos inde et cepit civitatem et posuit in ea praesidium.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 11장66)
Et scidit Ionathas vestimenta sua et posuit terram in capite suo et oravit.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 11장71)
Et viderunt, qui fugiebant partis illius, et reversi sunt ad eum et insequebantur cum eo usque Cades, usque ad castra ipsorum, et applicuerunt illic.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 11장73)
Et ceciderunt de alienigenis in die illa tria milia virorum; et reversus est Ionathas in Ierusalem.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 11장74)

SEARCH

MENU NAVIGATION