라틴어 문장 검색

atque ego omne argentum tibi hoc actutum incolume redigam;
(티투스 마키우스 플라우투스, Persa, act 2, scene 565)
compositast fallacia, ut eo me privent atque inter se dividant.
(티투스 마키우스 플라우투스, Poenulus, act 3, scene 547)
Profecto ad incitas lenonem rediget, si eas abduxerit.
(티투스 마키우스 플라우투스, Poenulus, act 4, scene 2190)
Eheu, redactus sum usque ad unam hanc tuniculam et ad hoc misellum pallium.
(티투스 마키우스 플라우투스, Rudens, act 2, scene 683)
quin tu potius praedam divide.
(티투스 마키우스 플라우투스, Rudens, act 4, scene 3157)
Si vidulum hunc redegissem in potestatem eius, iuratust dare mihi talentum magnum argenti.
(티투스 마키우스 플라우투스, Rudens, act 5, scene 360)
atque adeo, ut tu scire possis, pacto ego hoc tecum divido:
(티투스 마키우스 플라우투스, Stichus, act 5, scene 422)
Item theatris vasa aerea, quae in cellis sub gradibus mathematica ratione conlocantur sonitum ex discrimine, quae Graeci ἠχεῖα appellant, ad symphonias musicas sive concentus componuntur divisa in circinatione diatessaron et diapente et disdiapason, uti vox scaenici, sonitu conveniens in dispositionibus tactu cum offenderit, aucta cum incremento clarior et suavior ad spectatorum perveniat aures.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER PRIMUS, 1장46)
aedificatio autem divisa est bipertito, e quibus una est moenium et communium operum in publicis locis conlocatio, altera est privatorum aedificiorum explicatio.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER PRIMUS, 3장3)
tunc is moratus non est, sed statim rationibus doctissime quaesitis secundum mare mercatus est possessionem loco salubri ab senatuque populoque Romano petit, ut liceret transferre oppidum, constituitque moenia et areas divisit nummoque sestertio singulis municipibus mancipio dedit.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER PRIMUS, 4장47)
etiamque contra interiores turrium dividendus est murus intervallis tam magnis, quam erunt turres, ut itinera sint interioribus partibus turrium contignata, neque ea ferro fixa;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER PRIMUS, 5장11)
reliquae partes dextra ter ac sinistra ter dividendae sunt aequaliter, quae sunt ad orientem, in quibus litterae L M, et ab occidente, in quibus sunt litterae N et O. ab M ad O et ab L ad N perducendae sunt lineae decusatim.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER PRIMUS, 6장57)
Divisis angiportis et plateis constitutis arearum electio ad opportunitatem et usum communem civitatis est explicanda aedibus sacris, foro reliquisque locis communibus.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER PRIMUS, 7장1)
ergo Democritus, etsi non proprie res nominavit sed tantum individua corpora proposuit, ideo ea ipsa dixisse videtur, quod ea, cum sint disiuncta, nec laeduntur nec interitionem recipiunt nec sectionibus dividuntur, sed sempiterno aevo perpetuo infinitam retinent in se soliditatem.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 2장5)
ideoque tunc quae spongia sive pumex Pompeianus vocatur excocto ex alio genere lapidis in hanc redacta esse videtur generis qualitatem.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 6장9)

SEARCH

MENU NAVIGATION