라틴어 문장 검색

non autem certum loquendi usum Tullianum sed falsam scribendi rationem posteriore aetate natam hic subesse vel inde apparet, quod eadem constantia reliquorum casuum formae eae ea eorum eos eqs.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 머리말383)
nam Galbam Africanum Laelium doctos fuisse traditum est, studiosum autem eum, qui is aetate anteibat, Catonem, post vero Lepidum Carbonem Gracchos, inde ita magnos nostram ad aetatem, ut non multum aut nihil omnino Graecis cederetur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 5:4)
ex hoc et nostrorum opinione Romulus in caelo cum diis agit aevum, ut famae adsentiens dixit Ennius, et apud Graecos indeque perlapsus ad nos et usque ad Oceanum Hercules tantus et tam praesens habetur deus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 28:1)
veniunt inde ad propiora:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 115:9)
inde est indagatio nata initiorum et tamquam seminum, unde essent omnia orta generata concreta, quaeque cuiusque generis vel inanimi vel animantis vel muti vel loquentis origo, quae vita, qui interitus quaeque ex alio in aliud vicissitudo atque mutatio, unde terra et quibus librata ponderibus, quibus cavernis maria sustineantur, qua omnia delata gravitate medium mundi locum semper expetant, qui est idem infimus in rutundo.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 69:3)
quid eo possit esse praestantius, cum contineri prudentia utilitatem civium cernat, iustitia nihil in suam domum inde derivet, reliquis utatur tot tam variisque virtutibus?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 72:5)
Et inde oriuntur praejudicia quaedam, quibus tollendis convenit easdem in absolutas & relativas, veras & apparentes, Mathematicas et vulgares distingui.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 색인, 정의 29:4)
innotesceret ex tensione fili conatus globorum recedendi ab axe motus, & inde quantitas motus circularis computari posset.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 색인, 정의 43:6)
& inde tandem inveniri possent facies globorum in quas vires imprimi deberent, ut motus maxime augeretur, id est facies posticae, sive quae in motu circulari sequuntur.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 색인, 정의 43:8)
& inde vires cunei & mallei innotescunt:
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 색인, 움직임의 공리와 법칙 19:2)
& reliquorum, quibuscum actio illa non intercedit, commune gravitatis centrum nihil inde patitur;
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 색인, 움직임의 공리와 법칙 28:6)
Trahatur corpus A ad arcus EAF punctum quodvis R, & (subducto corpore B) demittatur inde, redeatq;
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 색인, 움직임의 공리와 법칙 37:9)
Et inde hae areae & haec segmenta erunt in triplicata ratione tum tangentium AD, Ad;
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 1권, SECT. I. De Methodo Rationum primarum & ultimarum, cujus ope sequentia demonstrantur. 55:4)
In mediis omnibus, si arearum descriptio acceleratur, vires non tendunt ad concursum radiorum, sed inde declinant in consequentia.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 1권, SECT. II. De Inventione Virium Centripetarum. 6:2)
Jungatur AN, & ob aequales MS & SP, MN & NP, MA & AO, parallelae erunt rectae AN & OP, & inde triangulum SAN rectangulum erit ad A & simile triangulis aequalibus SMN, SPN.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 1권, SECT. III. De motu Corporum in Conicis Sectionibus excentricis. 16:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION