라틴어 문장 검색

his duobus, ut ante dictum est, duae Tulliae regis filiae nupserant, et ipsae longe dispares moribus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 468:1)
Octavio Mamilio Tusculano - is longe princeps Latini nominis erat, si famae credimus, ab Ulixe deaque Circa oriundus - ei Mamilio filiam nuptum dat perque eas nuptias multos sibi cognatos amicosque eius conciliat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 505:1)
principibus longe ab domo excitis, ipsum qui concilium indixerit non adesse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 510:1)
comes iis additus L. Iunius Brutus Tarquinia sorore regis natus, iuvenis longe alius ingenii, quam cuius simulationem induerat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 573:2)
quae audita - adeo duas ex una civitate discordia fecerat - longe aliter patres ac plebem adfecere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 256:3)
sed plebi creverant animi, et longe alia quam primo instituerant via grassabantur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 285:2)
dum haec in Volscis geruntur, dictator Sabinos, ubi longe plurimum belli fuerat, fundit exuitque castris.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 332:1)
longe is tum princeps Volsci nominis erat Romanisque semper infestus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 386:5)
apud Fabium, longe antiquissimum auctorem, usque ad senectutem vixisse eundem invenio;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 437:4)
res aliter longe evenit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 511:1)
itaque hostes praeda ex proximis locis rapta adpropinquare urbi non ausi, cum circumacto agmine redirent quanto longius ab urbe hostium abscederent eo solutiore cura, in Lucretium incidunt consulem, iam ante exploratis itineribus suis instructum et ad certamen intentum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 90:1)
neque enim provocationem esse longius ab urbe mille passuum, et tribunos, si eo veniant, in alia turba Quiritium subiectos fore consulari imperio terrebant haec;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 227:1)
is tum longe princeps in Aequis erat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 272:2)
postero die dictator cum ante lucem in forum venisset, magistrum equitum dicit L. Tarquitium, patriciae gentis, sed qui, cum stipendia pedibus propter paupertatem fecisset, bello tamen primus longe Romanae iuventutis habitus esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 291:1)
equitumque longe fortissimus ipse rex ab omni parte effuse sequentibus obequitans Romanis trahebat certamen.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 201:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION