라틴어 문장 검색

de adventu Caesaris idem quod a te mihi scriptum est ab Oppio et Balbo.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS DECIMVS AD ATTICVM, letter 50 6:1)
scripto iam superiore versiculo Eros mihi dixit sibi Murenam liberalissime respondisse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS DECIMVS AD ATTICVM, letter 50 10:1)
altera epistula de Madaro scripta, apud quem nullum φαλάκωμα, ut putas.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVARTVS DECIMVS AD ATTICVM, letter 2 4:1)
hoc meus et tuus Brutus egit ut Lanuvi esset, ut Trebonius itineribus deviis proficisceretur in provinciam, ut omnia facta, scripta, dicta, promissa, cogitata Caesaris plus valerent quam si ipse viveret?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVARTVS DECIMVS AD ATTICVM, letter 10 2:2)
meministine me clamare illo ipso primo Capitolino die debere senatum in Capitolium a praetoribus vocari?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVARTVS DECIMVS AD ATTICVM, letter 10 2:3)
meministine te clamare causam perisse si funere elatus esset?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVARTVS DECIMVS AD ATTICVM, letter 10 2:8)
sed memento, sic alitur consuetudo perditarum contionum ut nostri illi non heroes sed di futuri quidem in gloria sempiterna sint, sed non sine invidia, ne sine periculo quidem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVARTVS DECIMVS AD ATTICVM, letter 11 2:9)
nos autem id videamus quod in nobis ipsis esse debet, ut quicquid accideret fortiter et sapienter feramus et accidisse hominibus meminerimus, nosque cum multum litterae tum non minimum Idus quoque Martiae consolentur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVARTVS DECIMVS AD ATTICVM, letter 13 6:1)
nonne meministi clamare te omnia perisse si ille funere elatus esset?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVARTVS DECIMVS AD ATTICVM, letter 14 6:5)
epistula brevis quae postea a te scripta est sane mihi fuit iucunda de Bruti ad Antonium et de eiusdem ad te litteris.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVARTVS DECIMVS AD ATTICVM, letter 14 14:1)
est autem oratio scripta elegantissime sententiis, verbis, ut nihil possit ultra.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS DECIMVS AD ATTICVM, letter 1A 3:3)
nihil enim scripti.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS DECIMVS AD ATTICVM, letter 2 4:3)
in qua scriptum erat veteranos eos qui reiciantur (nam partem esse dimissam) improbissime loqui, ut magno periculo Romae sint futuri qui ab eorum partibus dissentire videantur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS DECIMVS AD ATTICVM, letter 5 6:2)
his litteris scriptis me ad συντάξεισ dedi;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS DECIMVS AD ATTICVM, letter 14 7:1)
tu velim, si quid tibi est a Statio scriptum quod pertineat ad me, certiorem me facias.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS DECIMVS AD ATTICVM, letter 16 1:10)

SEARCH

MENU NAVIGATION