라틴어 문장 검색

Et misit rex Antiochus filius Demetrii epistulas ab insulis maris Simoni sacerdoti et principi gentis Iudaeorum et universae genti,
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 15장1)
Legati Iudaeorum venerunt ad nos amici nostri et socii renovantes pristinam amicitiam et societatem, missi a Simone principe sacerdotum et populo Iudaeorum.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 15장17)
Et misit ad eum Simon duo milia virorum electorum in auxilium et argentum et aurum et vasa copiosa.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 15장26)
Et misit ad eum Athenobium unum de amicis suis, ut tractaret cum ipso dicens: " Vos tenetis Ioppen et Gazaram et arcem, quae est in Ierusalem, civitates regni mei;
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 15장28)
Et alios misit occupare Ierusalem et montem templi.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 16장20)
Et praecurrens quidam nuntiavit Ioanni in Gazara quia periit pater eius et fratres eius et quia: " Misit te quoque interfici ".
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 16장21)
aperto occulto aditu laquearis, mittentes lapides percusserunt ducem et diviserunt membratim et, capitibus amputatis, foras proiecerunt.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 1장16)
Si ergo desideratis haec, mittite, qui perferant vobis.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 2장15)
Collocutus autem Apollonius cum rege, de indicatis sibi pecuniis aperuit; at ille vocans Heliodorum, qui erat super negotia, misit datis mandatis, ut praedictam pecuniam transportaret.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 3장7)
Cum autem rex interrogasset Heliodorum, quis esset aptus adhuc semel Hierosolymam mitti, ait:
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 3장37)
" Si quem habes hostem aut rerum insidiatorem, mitte eum illuc et flagellatum eum recipies, si tamen evaserit, eo quod in loco sit vere Dei quaedam virtus;
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 3장38)
misit Iason facinorosus ab Hierosolymis spectatores Antiochenses portantes argenti drachmas trecentas in sacrificium Herculis; quas etiam postulaverunt hi, qui asportaverant, ne in sacrificium erogarentur, quia non oporteret, sed in alium sumptum eas deputari.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 4장19)
Sed haec ceciderunt: propter illum quidem, qui miserat, in sacrificium Herculis; propter eos autem, qui afferebant, in fabricam triremium.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 4장20)
Misso autem in Aegyptum Apollonio Menesthei filio propter ascensum ad solium Philometoris regis, cum cognovisset Antiochus alienum se ab illius negotiis effectum, propriae securitati consuluit; inde cum Ioppen venisset, se contulit Hierosolymam.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 4장21)
Et magnifice ab Iasone et civitate susceptus, cum facularum luminibus et acclamationibus introductus est; deinde sic in Phoenicen exercitum convertit.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 4장22)

SEARCH

MENU NAVIGATION