라틴어 문장 검색

aliter enim servata munus notae et vulgaris clementiae habuisset, sic servata nobilis fabula et exemplum duarum urbium fuit.
(세네카, 행복론, Liber III 102:3)
" Quidquid praestiti patri, etiam si magnum est, infra aestimationem paterni muneris est, quia non esset, si non genuisset.
(세네카, 행복론, Liber III 133:1)
" Hoc ipsum, quod ista potuisti, patris munus est " ;
(세네카, 행복론, Liber III 136:1)
Sic quoque munus tuum vici, cum ego dederim sentiente cum sentiens me dare, cum vitam tibi non voluptatis meae causa aut certe per voluptatem dederim, cum tanto maius sit retinere spiritum quam accipere, quanto levius mori ante mortis metum.
(세네카, 행복론, Liber III 138:2)
Minimum esse beneficium patris matrisque concubitum, nisi accesserunt alia, quae prosequerentur hoc initium muneris et aliis officiis ratum facerent.
(세네카, 행복론, Liber III 140:5)
Licet tibi, in quantum velis, extendere beneficia filii, cum paternum munus et simplex sit et facile et danti voluptarium, quod necesse est ille multis dederit, etiam quibus dedisse se nescit, in quo consortem habet, in quo spectavit legem, patriam, praemia patrum, domus ac familiae perpetuitatem, omnia potius quam eum, cui dabat.
(세네카, 행복론, Liber III 154:2)
di vero tot munera, quae sine intermissione diebus ac noctibus fundunt, non darent;
(세네카, 행복론, Liber IV 12:2)
Si domus tibi donetur, in qua marmoris aliquid resplendeat et tectum nitidi us auro aut coloribus sparsum, non mediocre munus vocabis.
(세네카, 행복론, Liber IV 24:1)
negas te ullum munus accepisse ?
(세네카, 행복론, Liber IV 24:3)
tot appellationes eius possunt esse, quot munera.
(세네카, 행복론, Liber IV 31:3)
Deus quoque quaedam munera universo humano generi dedit, a quibus excluditur nemo.
(세네카, 행복론, Liber IV 133:1)
Deinde hoc, quod potentissimum est, oportet accedat, ut eius causa faciam, ad quem volam pervenire beneficium, dignumque eum iudicem et libens id tribuam percipiensque ex munere meo gaudium, quorum nihil est in istis, de quibus loquebamur ;
(세네카, 행복론, Liber IV 140:1)
Si exiguum est, dabo, non quia dignus es, sed quia promisi, nec tamquam munus dabo, sed verba mea redimam et aurem mihi pervellam.
(세네카, 행복론, Liber IV 172:3)
" Noli munus tuum in iniuriam vertere ;
(세네카, 행복론, Liber V 137:4)
Quomodo aliud est munus, aliud ipsa donatio, aliud qui navigat, aliud navigatio, et, quamvis in morbo aeger sit, non tamen idem est aeger et morbus, ita aliud est beneficium ipsum, aliud quod ad unum- quemque nostrum beneficio pervenit.
(세네카, 행복론, Liber VI 4:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION