라틴어 문장 검색

ex hoc in modum fluminis aestuarium emergit, quod vice alterna, prout aestus aut repressit aut impulit, nunc infertur mari, nunc redditur stagno.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 33 2:3)
Incredibile, tam verum tamen quam priora, delphinum gestatorem collusoremque puerorum in terram quoque extrahi solitum, harenisque siccatum, ubi incaluisset in mare revolvi.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 33 8:1)
Per hunc marmora fructus ligna materiae et sumptu modico et labore usque ad uiam nauibus, inde magno labore maiore impendio uehiculis ad mare deuehuntur ... hoc opus multas manus poscit.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 41 2:2)
Superest ut tu libratorem vel architectum si tibi videbitur mittas, qui diligenter exploret, sitne lacus altior mari, quem artifices regionis huius quadraginta cubitis altiorem esse contendunt.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 41 3:1)
sed plane explorandum est diligenter, ne si emissus in mare fuerit totus effluat certe, quantum aquarum et unde accipiat.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 422)
C. PLINIUS TRAIANO IMPERATORI Tu quidem, domine, providentissime vereris,ne commissus flumini atque ita mari lacus effluat;
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 611)
Vivet Maeonides, Tenedos dum stabit et Ide, Dum rapidas Simois in mare volvet aquas;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber primus, poem 155)
Quid referam timidae pro te pia vota puellae - Vota procelloso per mare rapta Noto?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber secundus, poem 625)
Tu, dea, tu iubeas animi periuria puri Carpathium tepidos per mare ferre Notos!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber secundus, poem 812)
Quaerat avarus opes et, quae lassarit arando, Aequora periuro naufragus ore bibat.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber secundus, poem 1023)
Tum mare in haec magnus proclinet litora Nereus;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber secundus, poem 1127)
Isi, Paraetonium genialiaque arva Canopi Quae colis et Memphin palmiferamque Pharon, Quaque celer Nilus lato delapsus in alveo Per septem portus in maris exit aquas, Per tua sistra precor, per Anubidis ora verendi - Sic tua sacra pius semper Osiris amet, Pigraque labatur circa donaria serpens, Et comes in pompa corniger Apis eat!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber secundus, poem 136)
In flammam flammas, in mare fundis aquas.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber tertius, poem 226)
Quaeque rates fuerint, nunc maris esse deas;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber tertius, poem 1229)
hoc unum moneo, siquid modo creditur arti, nec mea dicta rapax per mare ventus agit:
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber I 1:259)

SEARCH

MENU NAVIGATION