라틴어 문장 검색

iambus enim et dactylus in versum cadunt maxime itaque ut versum fugimus in oratione, sic hi sunt evitandi continuati pedes;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 57장 4:1)
aliud enim quiddam est oratio nec qicquam inimicius quam illa versibus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 57장 4:2)
paean autem minime est aptus ad versum, quo libentius eum recepit oratio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 57장 4:3)
quod idem facit in trochaeo, qui temporibus et intervallis est par iambo, sed eo vitiosus in oratione, si ponatur extremus, quod verba melius in syllabas longiores cadunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 57장 4:6)
quos autem numeros cum quibus tamquam purpuram misceri oporteat nunc dicendum est atque etiam quibus orationis generibus sint quique accommodatissimi.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 58장1)
Itaque in varia et perpetua oratione hi sunt inter se miscendi et temperandi.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 58장 1:2)
Sic minime animadvertetur delectationis aucupium et quadrandae orationis industria;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 58장 1:3)
nec vero is cursus est numerorum - orationis dico, nam est longe aliter in versibus - , nihil ut fiat extra modum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 58장 2:1)
sed omnis nec claudicans nec quasi fluctuans sed aequabiliter constanter- que ingrediens numerosa habetur oratio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 58장 2:3)
quo etiam difficilius est oratione uti quam versibus, quod in illis certa quaedam et definita lex est, quam sequi sit necesse;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 58장 2:5)
in dicendo autem nihil est propositum, nisi ut ne immo- derata aut angusta aut dissoluta aut fluens sit oratio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 58장 2:6)
Itaque non sunt in ea tamquam tibicini percussionum modi, sed universa comprehensio et species orationis clausa et ter- minata est, quod voluptate aurium iudicatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 58장 2:7)
interdum enim cursus est in oratione incitatior, interdum moderata ingressio, ut iam a principio videndum sit quem ad modum velis venire ad extremum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 59장 3:1)
ita si numerus orationis quaeritur qui sit, omnis est, sed alius alio melior atque aptior;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 60장 2:1)
In quo quaesitum est in totone cir- cuitu illo orationis, quem Graeci περίοδον, nos tum ambitum, tum circuitum, tum comprehensionem aut continuationem aut circumscriptionem dicimus, an in principiis solum an in extremis an in utraque parte numerus tenendus sit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 61장 1:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION