라틴어 문장 검색

"terrarum delicta nec exsaturabile Diris ingenium mortale queror, quonam usque nocentum exigar in poenas?"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 1권71)
"Arcades hic tua - nec pudor est - delubra nefastis imposuere locis, illic Mavortius axis Oenomai Geticoque pecus stabulare sub Haemo dignius, abruptis etiamnum inhumata procorum reliquiis trunca ora rigent, tamen hic tibi templi gratus honos, placet Ida nocens mentitaque manes Creta tuos."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 1권97)
"sunt impia late regna tibi, melius generos passura nocentes."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 1권100)
"merui, ne parcere velles."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 1권224)
"non parcit populis regnum breve;"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 2권172)
o caeca nocentum consilia!
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 2권197)
quam ratus, innumeris videt excursare latebris, hos prodire iugis, illos e vallibus imis crescere, nec paucos campo, totumque sub armis conlucere iter, ut clausas indagine profert in medium vox prima feras, quae sola medendi turbata ratione via est, petit ardua dirae Sphingos et abscisis infringens cautibus lineas exsuperat iuga dira manus, scopuloque potitus, unde procul tergo metus et via prona nocendi, saxum ingens, quod vix plena cervice gementes vertere humo valeant murisque inferre iuvenci, rupibus evellit;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 2권227)
stat sanguineo discissus amictu Luctus atrox caesoque invitat pectore matres, scrutantur galeas frigentum inventaque monstrant corpora, prociduae super externosque suosque, hae pressant in tabe comas, hae lumina signant vulneraque alta rigant lacrimis,pars spicula dextra nequiquam parcente trahunt, pars molliter aptant bracchia trunca loco et cervicibus ora reponunt.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 3권50)
"iuvat isse, iuvat, Thebasque nocentes explorasse manu;"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 3권137)
"o ego divis invisus vitaeque nocens haec vulnera cerno integer!"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 3권142)
taedet nemorum, titulumque nocentem sanguinis humani pudor est nescire sagittas.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 4권115)
"tu peior, tu cede, nocens qui solus avita gramina communemque petis defendere montem, et saltum dux alter habet."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 4권180)
durus qui vomere primo post consanguineas acies sulcosque nocentes ausus humum versare et mollia sanguine prata eruit;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 4권190)
"torvus Alias Proctusque nocens mitisque Phoroneus truncatusque Pelops et saevo pulvere sordens Oenomaus largis umectant imbribus ora."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 4권258)
Aret Lenia nocens, aret Lyrcius et ingens Inachus advolvensque natantia saxa Charadrus et numquam in ripis audax Erasinus et aequus fluctibus Asterion, ille alta per avia notus audiri et longe pastorum rumpere somnos.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 4권324)

SEARCH

MENU NAVIGATION