라틴어 문장 검색

Patiar ergo aestatem inquietam vobis exercitamque transcurrere, et hieme demum, cum credibile erit noctibus saltem vacare te posse, quaeram quid potissimum ex nugis meis tibi exhibeam.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 2 2:1)
Invicem ego et rogo et exigo, ut non solum quid te verum etiam quid me deceat aspicias, patiarisque me in hoc uno tibi eodem animo repugnare, quo in omnibus obsequi soleo.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 14 2:1)
Quam sane, cum componerem illos, habui in manibus, non ut aemularer - improbum enim ac paene furiosum -, sed tamen imitarer et sequerer, quantum aut diversitas ingeniorum maximi et minimi, aut causae dissimilitudo pateretur.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 30 5:1)
numquam officiorum varietate continuam laudem humanitatis infregit, eademque firmitate animi laboribus suffecit, qua nunc otium patitur.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 31 3:3)
Patere hoc me super cetera habere amoris tui pignus, ut ea quoque norim quae nosse neminem velles.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 4 7:4)
Ero ergo suspensus pro homine amicissimo, dum admittere avocamenta et cicatricem pati possit, quam nihil aeque ac necessitas ipsa et dies longa et satietas doloris inducit.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 5 3:1)
Inde non loci devexitate, sed ipsa sui copia et quasi pondere impellitur, fons adhuc et iam amplissimum flumen, atque etiam navium patiens;
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 8 3:1)
adeo multa me negotia Samicorum nec secedere nec studere patiuntur.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 9 1:2)
Quamquam vereor ne post gratulationem quoque in metum redeas, atque ita gaudeas periculo liberatam, ut simul quod periclitata sit perhorrescas.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 11 1:2)
Quotus enim quisque tam patiens, ut velit discere, quod in usu non sit habiturus?
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 14 3:1)
Atque ego arbitror illis etiam, quibus plurimarum rerum agitatio frequens nihil esse ignotum patiebatur, genus quaestionis quod adfero ad te aut non satis tritum aut etiam inexpertum fuisse.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 14 11:1)
Nam parvolum differt, patiaris adversa an exspectes;
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 17 6:2)
Ut venit, 'Destinatum est' inquam 'mihi maritum tuum non inultum pati.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 13 5:1)
nemo patitur;
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 13 19:3)
Nihil enim simile aut faciebat aut patiebatur, sed alterum illum ducebat reducebat, ut puerum ceteri pueri.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 33 7:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION