라틴어 문장 검색

sint naturae inquisitae quatuor naturae illae, quas Contubernales vult esse Telesius, et tanquam ex eadem camera; viz.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 368:2)
nihilominus intelligi volumus, quod illae etiam magni sint usus etiam cum propriae instantiae adsint;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 408:2)
per quem plane annihilari non vult:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 442:2)
Atqui si aer compressus se vellet recipere in densitatem aquae, aut lignum in densitatem lapidis, nil opus foret penetratione dimensionum;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 444:21)
Eodem modo si aqua se dilatare vellet in raritatem aeris, aut lapis in raritatem ligni, non opus foret vacuo;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 444:23)
et vult fieri qualis fuit, scilicet latior.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 445:13)
Neque enim quenquam cum Paracelso delirare juvet, qui (distillationibus suis scilicet occaecatus) nutritionem per separationem tantum fieri voluit;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 459:9)
inquit Pilatus derisor, nec praestolari voluit reponsum.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, I. DE VERITATE 1:3)
Mori velle non tantum fortis aut miser, sed etiam fastidiosus potest.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, II. DE MORTE 1:22)
Contra quidam tanquam Laodicenses, in caussis religionis tepidi, putant capita religionis nexu se commodo colligare posse per vias medias, et opiniones utrinque participantes, et reconciliationes ingeniosas, acsi pro arbitris se gerere vellent inter Deum et homines.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, III. DE UNITATE ECCLESIAE 2:9)
Adeo ut qui tectus esse vult dissimulator aliquatenus vel nolens evadat.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, VI. DE DISSIMULATIONE ET SIMULATIONE 5:3)
Statio in dignitatibus res lubrica est, atque regressus aut praecipitium est aut saltem eclipsis, quae et ipsa triste quiddam et melancholicum, cum non sis qui fueris, non esse cur velis vivere.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XI. DE MAGISTRATIBUS ET DIGNITATIBUS 1:8)
Neque regredi volunt homines, cum ratio postulat ut id facerent.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XI. DE MAGISTRATIBUS ET DIGNITATIBUS 1:10)
Verum impatientes manent vitae privatae, etiam cum senectus aut infirmitas ingruit, quae umbram et otium postulant, sicut oppidani senes qui ante ostium sedere volunt, licet se eo pacto derisui exponant.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XI. DE MAGISTRATIBUS ET DIGNITATIBUS 1:11)
verum quando secum cogitent quid alii de ipsis sentiant, et quam libenter alii conditiones cum illis permutare vellent, tum demum beati sunt tanquam rumore tenus, cum intus fortasse contrarium experiantur.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XI. DE MAGISTRATIBUS ET DIGNITATIBUS 1:14)

SEARCH

MENU NAVIGATION