라틴어 문장 검색

productus in aciem turpi fuga petit castra, nec ante restitit quam signa inferentem Volscum munimentis vidit foedamque extremi agminis caedem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 649:3)
tum expressa vis ad pugnandum ut victor iam a vallo submoveretur hostis, satis tamen appareret capi tantum castra militem Romanum noluisse, alibi gaudere sua clade atque ignominia.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 650:1)
tandem conlectis ex dissipato cursu militibus consul, cum revocando nequiquam suos persecutus esset, in pacato agro castra posuit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 656:1)
eodem anno Valerius consul cum exercitu in Aequos profectus cum hostem ad proelium elicere non posset, castra oppugnare est adortus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 676:1)
admirationem deinde auxit signo receptui dato adeo tranquilla serenitas reddita ut velut numine aliquo defensa castra oppugnare iterum religio fuerit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 677:1)
itaque tertia fere vigilia ad castra oppugnanda veniunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 698:1)
reliquum noctis adeo tranquilla omnia in castris fuere, ut quoque Romanis copia esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 700:1)
in eo pavore castra capiuntur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 707:2)
paucos circumsessum dies deditur, nulla oppugnantium nova vi, sed quod iam inde ab infelici pugna castrisque amissis ceciderant animi.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 708:2)
primo concursu pulsus se intra castra recepit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 43:1)
namque et proxima nocte et postero die tanta vi castra sunt circumsessa atque oppugnata ut ne nuntius quidem inde mitti Romam posset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 43:3)
pro consule T. Quinctium subsidio castris cum sociali exercitu mitti;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 45:2)
simul castra oppugnabantur, simul pars exercitus ad populandum agrum Romanum missa urbemque ipsam, si qua fortuna daret, temptandam.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 49:1)
ex praedatoribus Aequorum qui populabundi in finibus Romanis vagabantur ab A. Postumio consule duo milia et quadringentos caesos:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 60:2)
vix instantes sustinentibus clades repente legati Hernici nuntiant in agro suo Aequos Volscosque coniunctis copiis castra posuisse, inde exercitu ingenti fines suos depopulari.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 67:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION