라틴어 문장 검색

Nam et, si quid effici non potest, deliberatio tollitur, quamvis sit utile;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 24장 1:4)
Et cum de necessitate attendemus, etiam si non necessarium aliquid videbitur, videndum tamen erit quam sit id magnum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 24장 2:3)
Quod enim permagni interest pro necessario saepe habetur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 24장 2:4)
si et utile est et fieri potest, fiat;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 24장 3:2)
una, si non utile est, ne fiat;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 24장 3:4)
Atque etiam voluptas, quae maxime est inimica virtuti bonique naturam fallaciter imitando adulterat, quam immanissimus quisque acerrime sequitur neque solum honestis rebus sed etiam necessariis anteponit, in suadendo, cum ei generi hominum consilium des, saepe sane laudanda est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 25장 3:3)
Qua re quid ad utili- tatem spectet ex his quae dicta sunt reperietur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 26장 2:5)
cuius scientia neglecta ab oratoribus plerisque nobis ad dicendum necessaria videtur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 28장 3:2)
quae enim in consilio capiendo futuri temporis praecipiebantur, quam ob rem aut utilitatem viderentur habitura aut efficiendi facultatem, eadem, qui de facto argumentabitur, conligere debebit, quam ob rem et utilia illi, quem arguet, fuisse et ab eo effici potuisse demonstret.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 32장 2:1)
de bonis vero rebus et malis, aequis iniquis, utilibus inutilibus, honestis turpibus quam potest habere orator sine illis maximarum rerum artibus facultatem aut copiam ?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 40장 2:1)
Atque eius modi quiddam etiam bello illo maximo, quod Athenienses et Lacedaemonii summa inter se contentione gesserunt, Pericles ille, et auctoritate et eloquentia et consilio princeps civitatis suae, cum obscurato sole tenebrae factae essent repente Atheniensiumque animos summus timor occupavisset, docuisse civis suos dicitur, id quod ipse ab Anaxagora, cuius auditor fuerat, acceperat, certo illud tempore fieri et necessario, cum tota se luna sub orbem solis subiecisset;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 41:1)
qui inperia consulatusque nostros in necessariis, non in expetendis rebus, muneris fungendi gratia subeundos, non praemiorum aut gloriae causa adpetendos putet;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 44:3)
quo posset urbs et accipere a mari, quo egeret, et reddere, quo redundaret, eodemque ut flumine res ad victum cultumque maxime necessarias non solum mari absorberet, sed etiam invectas acciperet ex terra, ut mihi iam tum divinasse ille videatur hanc urbem sedem aliquando et domum summo esse imperio praebituram;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Secundus 15:2)
perspicuum est enim, quanta in singulos reges rerum bonarum et utilium fiat accessio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Secundus 58:3)
Accessit eo numerus, res cum ad vitam necessaria, tum una inmutabilis et aeterna;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Tertius 2:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION