라틴어 문장 검색

Nortmanni vero omnia loca usque Mosam more solito et partem Burgundiae devastant.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXXVII 34:7)
Pauci vero ex Burgundia Widonem Lingonis civitate per Geilonem eiusdem civitatis episcopum regem sibi creaverunt.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXXVIII 35:3)
Wido vero rex factus, audiens Odonem in Francia creatum regem, cum his qui se sequi deliberaverant rediit Italiam.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXXVIII 36:1)
Odo vero rex Francos, qui suo nolebant se subdi dominationi, partim blanditiis, partim terroribus sibi sociari festinabat.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXXVIII 37:1)
Circa autumni vero tempora Odo rex adunato exercitu Parisius venit, ibique castra metati sunt prope civitatem, ne iterum ipsa obsideretur.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXXVIII 40:1)
Nortmanni vero per Maternam in Sequanam regressi indeque navigantes et iter per terram facientes, Luvam fluvium ingressi, circa eius littora sedem sibi firmant.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXXVIII 40:2)
Odo vero rex Remis civitatem contra missos Arnulfi perrexit, qui ei coronam, ut ferunt, misit, quam in aecclesia Dei genitricis in natale sancti Brictii capiti impositam, ab omni populo rex adclamatur.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXXVIII 40:3)
Post nativitatem vero Domini cum paucis Francis Aquitaniam perrexit, ut sibi eos sociaret.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXXVIIII 41:1)
Dani vero more suo Burgundiam, Neustriam atque partem Aquitaniae, nullo resistente, igne et ferro devastant.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXXVIIII 41:4)
Circa autumni vero tempora Parisius regressi, contra quos Odo rex venit;
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXXVIIII 41:5)
Brittanni vero viriliter suum defensavere regnum atque afflictos Danos Sequanam redire compulerunt.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCXC 42:3)
Imminente vero festa omnium sanctorum Dani per Sequanam Hisam ingressi Noviomagum petunt ad statuenda sibi castra hiemalia.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCXC 42:4)
Illis vero qui per terram iter agebant occurrit rex Odo circa Germaniacum;
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCXC 42:5)
Nortmanni vero coeptum iter peragentes castra sibi adversus civitatem statuunt.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCXC 42:7)
Odo vero rex adunato exercitu super littora Hisae fluminis resedit, ne regnum libere devastarent.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCXC 42:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION