라틴어 문장 검색

Non lacrimae cecidere genis, non pectora tundit, Distentis toto riguit sed corpore palmis.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 7:62)
Nondum destituit calidus tua vulnera sanguis, Semianimisque iaces, et adhuc potes esse superstes.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 7:69)
Excipiant recto fugientes pectore ferrum.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 2:23)
Quid pectora pulses?
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 2:36)
Dum ferrum, incertaque fata, Quique fluat multo non deerit vulnere sanguis, Ibitis ad dominum, damnataque signa feretis?
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 2:60)
inter mensasque torosque, Quae modo complexu foverunt, pectora caedunt.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 2:78)
Saucia maiores animos ut pectora gestant, Dum dolor est ictusque recens, et mobile nervis Conamen calidus praebet cruor, ossaque nondum Adduxere cutem:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 3:20)
si conscius ensis adacti Stat victor, tenuitque manus, tunc frigidus artus Adligat atque animum subducto robore torpor, Postquam sicca rigens adstrinxit vulnera sanguis.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 3:21)
Servata precanti Maiestas, non fracta malis, interque priorem Fortunam casusque novos gerit omnia victi, Sed ducis, et veniam securo pectore poscit:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 4:2)
Tunc, arma relinquens Victori, miles spoliato pectore tutus Innocuusque suas, curarum liber, in urbes Spargitur.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 4:32)
(Dux erat ille ratis,) frustra qui vincula ferro Rumpere conatus, poscit spe proelia nulla, Incertus qua terga daret, qua pectora bello.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 5:32)
Primus dux ipse carinae Vulteius, iugulo poscens iam fata retecto, Ecquis, ait, iuvenum est, cuius sit dextra cruore Digna meo, certaque fide per vulnera nostra Testetur se velle mori?
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 5:77)
sed eum, cui vulnera prima Debebat, grato moriens interficit ictu.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 5:80)
Sic semine Cadmi Emicuit Dircaea cohors, ceciditque suorum Vulneribus, dirum Thebanis fratribus omen:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 5:82)
pariter sternuntque caduntque Vulnere letali:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 5:87)

SEARCH

MENU NAVIGATION