라틴어 문장 검색

non quinto inde mense, quem ad modum ab Sagunto Hannibal, sed quinto inde die quam ab Corintho solverit naves, in Italiam perveniet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 63:1)
tum P. Sulpicius secundum vota in Capitolio nuncupata paludatis lictoribus profectus ab urbe Brundisium venit et veteribus militibus voluntariis ex Africano exercitu in legiones discriptis navibusque ex classe Cn.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 144:1)
missus extemplo Athenas est C. Claudius Cento cum viginti longis navibus et mille militum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 146:2)
quorum recens erat beneficium, quod naves longas quattuor Atheniensium, captas nuper ab Macedonibus recuperatasque, remiserant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 161:2)
Abydeni primo tormentis per muros dispositis non terra modo adeuntes aditu arcebant, sed navium quoque stationem infestam hosti faciebant;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 178:1)
aurum et argentum in forum deferri, vestem pretiosam in naves Rhodiam Cyzicenamque quae in portu erant coici, sacerdotes victimasque adduci et altaria in medio poni.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 183:1)
ibi delecti primum qui, ubi caesam aciem suorum pro diruto muro pugnantem vidissent, extemplo coniuges liberosque interficerent, aurum argentum vestemque quae in navibus esset in mare deicerent, tectis publicis privatisque, quam plurimis locis possent, ignes subicerent;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 184:1)
ipse in naves imponendos curavit et cum ducentis milibus modium tritici, ducentis hordei in Macedoniam misit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 203:1)
nam et terrestres ab Corintho quae per Megara incursiones in agros fieri solitae erant non fiebant, et praedonum a Chalcide naves, quae non mare solum infestum, sed etiam omnes maritimos agros Atheniensibus fecerant, non modo Sunium superare sed ne extra fretum Euripum committere aperto mari se audebant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 239:1)
supervenerunt his tres Rhodiae quadriremes, et erant Atticae tres apertae naves, ad tuendos maritimos agros comparatae.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 241:1)
nec ullo iam, qui militaris aetatis esset, non aut caeso aut fugato, Sopatro etiam Acarnane, praefecto praesidii, interfecto, praeda omnis primo in forum conlata, deinde in naves imposita.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 250:1)
statuis inde regis deiectis truncatisque, signo receptui dato conscenderunt naves et Piraeum, unde profecti erant, redierunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 252:1)
sed naves Romanae a Piraeo venientes intromissumque praesidium absistere incepto coegerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 291:2)
Attalum Romanamque classem principio veris ab Aegina ratus moturos, navibus maritimaeque orae praefecit Heraclidam, quem et ante praefecerat;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 374:1)
per agros palati milites frumentum et si qua alia usui esse ad vescendum poterant ad naves rettulere;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 521:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION