라틴어 문장 검색

modo enim menti divinum tribuit principatum modo caelo, tum autem signis sideribusque caelestibus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 35:2)
ista enim flagitia Democriti sive etiam ante Leucippi, esse corpuscula quaedam levia alia aspera, rutunda alia, partim autem angulata et hamata, curvata quaedam et quasi adunca, ex iis effectum esse caelum atque terram nulla cogente natura sed concursu quodam fortuito - hanc tu opinionem C. Vellei usque ad hanc aetatem perduxisti, priusque te quis de omni vitae statu quam de ista auctoritate deiecerit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 66:2)
sol duabus unius orbis ultimis partibus definiens motum cursus annuos conficit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 87:2)
quinque autem stellae eundem orbem tenentes, aliae propius a terris aliae remotius, ab isdem principiis disparibus temporibus eadem spatia conficiunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 87:4)
Seminane deorum decidisse de caelo putamus in terras et sic homines patrum similes extitisse?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 91:1)
Et eos vituperabas, qui ex operibus magnificis atque praeclaris, cum ipsum mundum, cum eius membra caelum terras maria, cumque horum insignia solem lunam stellasque vidissent, cumque temporum maturitates mutationes vicissitudinesque cognovissent, suspicati essent aliquam excellentem esse praestantemque naturam, quae haec effecisset moveret regeret gubernaret.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 100:1)
quartam causam esse eamque vel maximam aequabilitatem motus conversionem caeli, solis lunae siderumque omnium distinctionem utilitatem pulchritudinem ordinem, quarum rerum aspectus ipse satis indicaret non esse ea fortuita:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 15:1)
ut ob eam ipsam causam, quod etiam quibusdam regionibus atque urbibus contingere videmus, hebetiora ut sint hominum ingenia propter caeli pleniorem naturam, hoc idem generi humano evenerit, quod in terra hoc est in crassissima regione mundi conlocati sint.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 17:4)
quare cum solis ignis similis eorum ignium sit qui sunt in corporibus animantium, solem quoque animantem esse oportet, et quidem reliqua astra quae oriantur in ardore caelesti qui aether vel caelum nominatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 41:4)
quae autem natura moverentur, haec aut pondere deorsum aut levitate in sublime ferri, quorum neutrum astris contingeret propterea quod eorum motus in orbem circumque ferretur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 44:3)
cumque duae formae praestantissimae sint, ex solidis globus (sic enim σφαῖραν interpretari placet), ex planis autem circulus aut orbis, qui κύκλοσ Graece dicitur, his duabus formis contingit solis ut omnes earum partes sint inter se simillumae a medioque tantum absit extremum, quo nihil fieri potest aptius - sed si haec non videtis, quia numquam eruditum illum pulverem attigistis, ne hoc quidem physici intellegere potuistis, hanc aequabilitatem motus constantiamque ordinum in alia figura non potuisse servari?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 47:9)
circumitus enim solis orbium quinque et sexaginta et trecentorum quarta fere diei parte addita conversionem conficiunt annuam;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 49:8)
Infra autem hanc propius a terra Iovis stella fertur, quae *φαέθων dicitur, eaque eundem duodecim signorum orbem annis duodecim conficit easdemque quas Saturni stella efficit in cursu varietates.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 52:3)
Infra hanc autem stella Mercuri est (ea *στίλβων appellatur a Graecis), quae anno fere vertenti signiferum lustrat orbem neque a sole longius umquam unius signi intervallo discedit tum antevertens tum subsequens.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 53:2)
ea cursum anno conficit et latitudinem lustrans signiferi orbis et longitudinem, quod idem faciunt stellae superiores, neque umquam ab sole duorum signorum intervallo longius discedit tum antecedens tum subsequens.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 53:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION