라틴어 문장 검색

tu vero quid habes, quare putes, si paulo ante cor fuerit in tauro opimo, subito id in ipsa immolatione interisse?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Secundus 53:3)
An quod aspexit vestitu purpureo excordem Caesarem, ipse corde privatus est?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Secundus 53:4)
caput est in iecore, cor in extis;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Secundus 53:7)
sed quia tanta perturbatio et confusio est rerum ita perculsa et prostrata foedissimo bello iacent omnia ut is cuique locus, ubi ipse sit, et sibi quisque miserrimus esse videatur, propterea et tui consili paenitet te, et nos, qui domi sumus, tibi beati videmur, at contra nobis non tu quidem vacuus molestiis, sed prae nobis beatus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER QVARTVS: AD SER. SVLPICIVM ET CETEROS, letter 4 2:4)
exponerem etiam quem ad modum hic et quanta in turba quantaque in confusione rerum omnium viveremus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS: AD A. TORQVATVM ET CETEROS, letter 6 15:1)
non debemus cuiquam videri nimium cupidi vitae, cum accidere nobis nihil possit sine pernicie et confusione omnium rerum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER VNDECIMVS: AD M. BRVTVM ET CETEROS, letter 2 3:6)
quod idem contingit insanis, ut et incipientes furere sentiant et dicant aliquid quod non sit id videri sibi, et cum relaxentur sentiant atque illa dicant Alcmeonis 'sed mihi neutiquam cor consentit cum oculorum aspectu'.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 71:6)
quia cum experrectus esset Ennius non diceret se vidisse Homerum sed visum esse, Alcmeo autem 'sed mihi neutiquam cor consentit';
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 118:4)
quid ipse Alcmeo tuus, qui negat cor sibi cum oculis consentire, nonne ibidem incitato furore 'unde haec flamma oritur' et illa deinceps 'incede incede, adsunt me expetunt';
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 120:6)
apparet enim iam cor cum oculis consentire.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 121:2)
aliis cor ipsum animus videtur, ex quo excordes, vecordes concordesque dicuntur et Nasica ille prudens bis consul Corculum et egregie cordatus homo, catus Aelius Sextus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 18:6)
Empedocles animum esse censet cordi suffusum sanguinem;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 18:7)
sed haec quidem quae dixi, cor, cerebrum, animam, ignem volgo, reliqua fere singuli.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 19:5)
nam si cor aut sanguis aut cerebrum est animus, certe, quoniam est corpus, interibit cum reliquo corpore;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 24:1)
Horum igitur aliquid . . . animus, ne tam vegeta mens aut in corde cerebrove aut in Empedocleo sanguine demersa iaceat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 40:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION