라틴어 문장 검색

hic erit pecunia non superfluens sed ad sanum modum habendi parata ;
(세네카, 행복론, L. Annaei Senecae ad Aebutium Liberalem: de Beneficiis Liber I 74:2)
Gratissima sunt beneficia parata, facilia, occurrentia, ubi nulla mora fuit nisi in accipientis verecundia.
(세네카, 행복론, Liber II 4:1)
si necessitas tollit arbitrium, scies te non accipere, sed parere.
(세네카, 행복론, Liber II 82:3)
Rufus, vir ordinis senatorii, inter cenam optaverat, ne Caesar salvus rediret ex ea peregrinatione, quam parabat;
(세네카, 행복론, Liber III 113:2)
Quidquid est, quo timentur, quo nominan- tur, in processu paraverunt.
(세네카, 행복론, Liber III 128:5)
Nemo Tusculanum aut Tiburtinum paraturus salubritatis causa et aestivi secessus, quoto anno empturus sit, disputat ;
(세네카, 행복론, Liber IV 56:1)
" Sed illa bonis paraverunt;
(세네카, 행복론, Liber IV 131:2)
Consule igitur rebus tuis et certam tibi earum atque inexpugnabilem possessionem para honestiores illas, non solum tutiores facturus.
(세네카, 행복론, Liber VI 10:3)
Quod tu pretium ponis traicienti maria et per medios fluctus, cum terra e conspectu recessit, certam secanti viam et prospiciens futuras tempestates et securis omnibus subito iubenti vela substringi, armamenta demitti, paratos ad incursum procellae et repentinum impetum stare ?
(세네카, 행복론, Liber VI 71:1)
At eosdem aegros vide, si mortis periculum propius admotum est, medicorum genua tangentes, si metuunt capitale supplicium, omnia sua, ut vivant, paratos impendere !
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 44:4)
dicere solent eis, quos valdissime diligunt, paratos se partem annorum suorum dare.
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 46:2)
tunc quam frustra paraverint, quibus non fruerentur* quam in cassum omnis ceciderit labor, cogitant.
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 62:8)
miserrimam ergo necesse est, non tantum brevissimam, vitam esse eorum, qui magno parant labore, quod maiore possideant.
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 105:5)
ista vitae damno parantur.
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 120:2)
nec est quisquam, cui tam valde innocentia sua placeat, ut non stare in conspectu clementiam paratam humanis erroribus gaudeat.
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 10:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION