라틴어 문장 검색

quid tibi prodest, si quid in vita rectum sit ignoras ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 88 13:6)
Et quid ignorem ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 88 39:9)
Quid prodest impetus repressisse et habere cupiditates in tua potestate, si in ipsa rerum actione tempora ignores nec scias quando quidque et ubi et quemadmodum agi debeat ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 89 15:3)
Quae sint mala, quae videantur ostendit, vanitatem exuit mentibus, dat magnitudinem solidam, inflatam vero et ex inani speciosam reprimit, nec ignorari sinit inter magna quid intersit et tumida, totius naturae notitiam ac suae tradit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 90 28:1)
Ne morti quidem hoc apud nos noceat;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 91 21:1)
Cuius avari modum ignorant, etiam non avari usum.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 94 23:3)
Isti cum omnia concuterent, concutiebantur turbinum more, qui rapta convolvunt, sed ipsi ante volvuntur et ob hoc maiore impetu incurrunt, quia nullum illis sui regimen est ideoque cum multis fuerunt malo, pestiferam illam vim, qua plerisque nocuerunt, ipsi quoque sentiunt.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 94 67:1)
Errat, si quis illos putat nocere nolle;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 95 49:2)
Quantulum est ei non nocere, cui debeas prodesse !
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 95 51:5)
ex illius constitutione miserius est nocere quam laedi.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 95 52:4)
Sed nil aget, si ignoramus, quid sit virtus, una sit an plures, separatae aut innexae, an qui unam habet et ceteras habeat, quo inter se differant.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 95 55:3)
O quam ignorant homines cupidi gloriae, quid illa sit aut quemadmodum petenda !
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 95 73:1)
Longe enim frugalior haec iuventus est quam illa, cum reus adulterium apud iudices negaret, iudices apud reum confiterentur, cum stuprum committeretur rei iudicandae causa, cum Clodius isdem vitiis gratiosus, quibus nocens, conciliaturas exerceret in ipsa causae dictione.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 97 9:2)
Alioquin ut scias subesse animis etiam in pessima abductis boni sensum nec ignorari turpe, sed neglegi;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 97 12:1)
" potest nocenti contingere, ut lateat, latendi fides non potest," aut si hoc modo melius hunc explicari posse iudicas sensum:
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 97 13:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION