라틴어 문장 검색

Video te, Scipio, testimoniis satis instructum, sed apud me, ut apud bonum iudicem, argumenta plus quam testes valent.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 97:2)
Placet enim esse quiddam in re publica praestans et regale, esse aliud auctoritati principum inpartitum ac tributum, esse quasdam res servatas iudicio voluntatique multitudinis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 114:2)
Catonis hoc senis est, quem, ut scitis, unice dilexi maximeque sum admiratus cuique vel patris utriusque iudicio vel etiam meo studio me totum ab adulescentia dedidi;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Secundus 2:2)
Provocationem autem etiam a regibus fuisse declarant pontificii libri, significant nostri etiam augurales, itemque ab omni iudicio poenaque provocari licere indicant xii tabulae conpluribus legibus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Secundus 86:1)
negant enim sapientem idcirco virum bonum esse, quod eum sua sponte ac per se bonitas et iustitia delectet, sed quod vacua metu, cura, sollicitudine, periculo vita bonorum virorum sit, contra autem improbis semper aliqui scrupus in animis haereat, semper iis ante oculos iudicia et supplicia versentur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Tertius 34:2)
24M Censoris iudicium nihil fere damnato nisi ruborem offert.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Quartus 15:2)
Nec vero quisquam privatus erat disceptator aut arbiter litis, sed omnia conficiebantur iudiciis regiis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Quintus 5:2)
quod propter studium cum rem neglegere familiarem videretur, filiis in iudicium vocatus est, ut, quem ad modum nostro more male rem gerentibus patribus bonis interdici solet, sic ilium quasi desipientem a re familiari removerent iudices.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 29:5)
Sed haec quidem laus Academiae praestantissumi philosophi iudicio et testimonio conprobata est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 10:1)
Sed quo potius utar aut auctore aut teste quam te?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 28:1)
Inrideamus haruspices, vanos, futtiles esse dicamus, quorumque disciplinam et sapientissimus vir et eventus ac res conprobavit, contemnamus, etiam Babylonem et eos, qui e Caucaso caeli signa servantes numeris et modis stellarum cursus persequuntur, condemnemus, inquam, hos aut stultitiae aut vanitatis aut inpudentiae, qui quadringenta septuaginta milia annorum, ut ipsi dicunt, monumentis conprehensa continent, et mentiri iudicemus nec, saeculorum reliquorum iudicium quod de ipsis futurum sit, pertimescere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 55:1)
Collegit innumerabilia oracula Chrysippus nec ullum sine locuplete auctore atque teste;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 56:4)
Testis est nostra civitas, in qua et reges augures et postea privati eodem sacerdotio praediti rem publicam religionum auctoritate rexerunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 129:8)
Hoc ego philosophi non esse arbitror, testibus uti, qui aut casu veri aut malitia falsi fictique esse possunt;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. TULLII CICERONIS DE DIVINATIONE LIBER SECUNDUS. 38:5)
Iure igitur alter populi iudicio damnatus est, alter mortem sibi ipse conscivit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. TULLII CICERONIS DE DIVINATIONE LIBER SECUNDUS. 104:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION