라틴어 문장 검색

sunt etiam proprii quidam et inenarrabiles soni, quibus nonnunquam nationes reprehendimus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 181:1)
similiter in vocabulis et nominibus fit soloecismus genere, numero, proprie autem casibus, quidquid horum alteri succedet.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 193:1)
propria sunt verba, cum id significant, in quod denominata sunt;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 219:1)
nisi forte quidem atque alia, quae oculis aut vulneribus medentur, ex multis atque interim contrariis quoque inter se effectibus componi videmus, quorum ex diversis fit una illa mixtura, quae nulli earum similis est, ex quibus constat, sed proprias vires ex omnibus sumit;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 337:2)
quid tam musices proprium?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 358:2)
illud utique iam proprium ad efficiendum quod intendimus, plurimas quaestiones, quibus difficilior alia ratione explicatio est, ut de ratione dividendi, de sectione in infinitum, de celeritate augenda, linearibus illis probationibus solvi solere;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 380:1)
quid autem est ex iis, de quibus supra dixi, quod non cum in alia, quae sunt propria rhetorum, tum certe in illud iudiciale causae genus incidat?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 11:1)
nam quid ii possint in causis, quarum varia et nova semper est facies, proprium invenire?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 72:2)
cum eo quidem quod vix ullus est tam communis locus, qui possit cohaerere cum causa nisi aliquo propriae vinculo copulatus;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 74:1)
constant enim propria rerum, de quibus agitur, non communi qualitate.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 84:3)
at demonstrare virtutes vel, si quando ita incidat, vitia, id professionis eius atque promissi, quo se magistrum eloquentiae pollicetur, maxime proprium est, eo quidem validius, quod non utique hunc laborem docentium postulo, ut ad gremium revocatis cuius quisque eorum velit libri lectione deserviant.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 92:1)
tum in ratione eloquendi, quod verbum proprium, ornatum, sublime;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 96:1)
utile deinde plerisque visum est ita quemque instituere, ut propria naturae bona doctrina foverent et in id potissimum ingenia, quo tenderent, adiuvarentur;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 131:1)
et haec interpretatio non minus dura est quam illa Plauti essentia atque queentia, sed ne propria quidem;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 205:1)
ut interim non sit proprius hic finis eius, interim sit communis cum iis, qui ab oratore procul absunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 220:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION