라틴어 문장 검색

Quod si aliquae membranulae prohibent, scalpello resolvuntur, donec ante oculos tota iam tunica sit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 20장28)
si sub media imave tunica, totae eae extra scrotum conlocandae excidendaeque sunt.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 21장19)
Sin totum id ramex obsederit, per plagam demittendus digitus index erit, subiciendusque venis sic, ut paulatim eas protrahat, eaeque adducendae, donec is testiculus par alteri fiat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 22장12)
Ubi vero inter imam tunicam et ipsum testiculum nervumque eius ramex est ortus, una curatio est, quae totum testiculum abscidit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 22장22)
deinde a latere recta plaga coles incidendus, et calculus eximendus colem integra pars cutis contegat, et urina naturaliter profluat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 26장15)
si in latus, in id, quod integrius est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 27장12)
deinde eo sanescente dividitur, et pars per colem descendere incipit, donec ex toto plaga claudatur;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 27장35)
Hac occasione usus medicus unctae manus indicem digitum primum debet inserere atque ibi continere, donec iterum ad os aperiatur, rursusque alterum digitum demittere debebit, et per easdem occasiones alios, donec tota esse intus manus possit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 29장7)
Ad cuius rei facultatem multum confert et magnitudo volvae et vis nervorum eius et corporis totius habitus et mentis etiam robur, cum praesertim intus nonnumquam etiam duae manus dari debeant.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 29장8)
Id unco fit, qui prioris (4) similis in interiorem tantum partem per totam aciem exacuitur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 29장34)
dextra eum sequi usque ad eas, quas secundas vocant (quod velamentum infantis intus fuit), iisque ultimis adprehensis venulas membranulasque omnes eadem ratione manu deducere a volva, totumque illud extrahere et si quid intus praeterea concreti sanguinis remanet.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 29장44)
Id interpositis fere quaternis digitis per totum varicem fit;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 31장9)
si cutis, tota cicatrix excidenda, quae fere callosa extendi digitum minus patiebatur;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 32장7)
eae vero, quae super aures traversae sunt, totis oris paulatim extenuantur atque ita inferiora ossa superioribus leniter insidunt.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 1장16)
nam malae cum toto osse, quod superiores dentes exigit, immobiles sunt.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 1장40)

SEARCH

MENU NAVIGATION