라틴어 문장 검색

Alstingus vero per dolum pacem fecit cum Hrodulfo abbate, ut libere posset ire quo vellet.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCXC 43:1)
Praedictus vero Alstingus die sollempnitatis sancti Iohannis ewangelistae venit adversus castrum sive monasterium sancti Vedasti.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCXC 43:2)
Hrodulfus vero abbas timens, ne multitudo qui Noviomum erat cum eis adveniret, et insidias timens - quod etiam Alstingus mandaverat - populum retinuit, sed cognita veritate post eorum discessum multum doluit.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCXC 43:3)
Frequentibus vero incursionibus exterruit eos, nec ausi sunt postea ita adversus praedictum venire castrum.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCXC 43:4)
Hi vero qui Noviomo erant moventes exercitum usque Mosam omnem terram pervagati sunt;
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCXCI 44:1)
Circa autumni vero tempora relicto Noviomo maritima petivere loca ibique toto aestivo tempore morati sunt, indeque iterum moventes iter usque Mosam.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCXCI 45:1)
Nortmanni vero qui Noviomo hiemaverant decreverunt Luvanio sibi sedem firmare ad hiemandum, illucque mense Novembrio petunt iter;
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCXCI 45:3)
qui vero Argobio, Ambianis sedem [sibi ] firmant.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCXCI 45:4)
Arnulfus vero rex adunato exercitu venit adversum Nortmannos et Deo se protegente ipsum cepit castrum, interfecta non modica multitudine Danorum;
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCXCI 45:5)
Nortmanni vero, qui huc illucque dispersi erant, adunati in eodem loco iterum sibi sedem firmant.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCXCI 45:7)
Odo vero rex adunato exercitu Ambianis pergit, sed nil ibi prospere gessit.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCXCI 45:8)
Tertio vero die post eius obitum, postquam castellani Egfridum comitem miserunt eius obitum regi nuntiantes et, ut illis iuxta suum velle, quid agerent, remandaret, Balduinum a Flandris advocantes per consilium Evreberti, qui nimis fuerat *versutissimus, contra voluntatem regis receperunt, pro nichilo habentes quod regi mandaverunt vel quod Egfrido comiti promiserant.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCXCII 46:2)
Odo vero rex respondit, ut sineret illum prius esse potestativum de suo, quod Deus illi concessit, et veniret ad se, fidens benignum erga illum se inventurum fore.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCXCII 46:4)
Balduinus vero ad hoc non praebuit assensum.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCXCII 46:5)
Episcopi vero illum excommunicaverunt.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCXCII 48:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION