라틴어 문장 검색

Acerbitatem inimicorum docet, qui, quod ab altero postularent, in se recusarent, atque omnia permisceri mallent, quam imperium exercitusque dimittere.
(카이사르, 내란기, 1권 32:10)
Pompeius enim discedens ab urbe in senatu dixerat eodem se habiturum loco, qui Romae remansissent et qui in castris Caesaris fuissent.
(카이사르, 내란기, 1권 33:3)
Fabius, ut erat imperatum, adhibita celeritate praesidium ex saltu deiecit magnisque itineribus ad exercitum Afrani contendit.
(카이사르, 내란기, 1권 37:5)
has exercitui distribuit.
(카이사르, 내란기, 1권 39:5)
Hoc idem fere atque eadem de causa Pompeiani exercitus duces faciebant, crebroque inter se equestribus proeliis contendebant.
(카이사르, 내란기, 1권 40:4)
Postero die omnem exercitum intra fossam continet et, quod longius erat agger petendus, in praesentia similem rationem operis instituit singulaque latera castrorum singulis attribuit legionibus munienda fossasque ad eandem magnitudinem perfici iubet;
(카이사르, 내란기, 1권 42:1)
Quae res magnas difficultates exercitui Caesaris attulit.
(카이사르, 내란기, 1권 48:5)
quibus erat proclive tranare flumen, quod consuetudo eorum omnium est, ut sine utribus ad exercitum non eant.
(카이사르, 내란기, 1권 48:12)
At exercitus Afranii omnium rerum abundabat copia.
(카이사르, 내란기, 1권 49:1)
Haec Afranius Petreiusque et eorum amici pleniora etiam atque uberiora Romam ad suos perscribebant;
(카이사르, 내란기, 1권 53:1)
Quibus litteris nuntiisque Romam perlatis magni domum concursus ad Afranium magnaeque gratulationes fiebant;
(카이사르, 내란기, 1권 53:3)
Quorum studio et vocibus excitatus Caesar, etsi timebat tantae magnitudini fluminis exercitum obicere, conandum tamen atque experiendum iudicat.
(카이사르, 내란기, 1권 64:5)
reliquas legiones expeditas educit magnoque numero iumentorum in flumine supra atque infra constituto traducit exercitum.
(카이사르, 내란기, 1권 64:8)
Traducto incolumi exercitu copias instruit triplicemque aciem ducere incipit.
(카이사르, 내란기, 1권 64:11)
Caesar in campis exercitum reficit, ne defessum proelio obiciat;
(카이사르, 내란기, 1권 65:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION