라틴어 문장 검색

quoniam igitur habemus aptae orationis eos principes auctoresque quos diximus et origo inventa est, causa quaeratur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 53장 1:1)
Vt igitur poeticae versus inventus est terminatione aurium, observatione prudentium, sic in oratione animadversum est, multo illud quidem serius, sed eadem natura admonente, esse quosdam certos cursus conclusionesque verborum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 53장 2:4)
Quaeri enim potest, qui sit orationis numerus et ubi sit positus et natus ex quo, et is unusne sit an duo an plures quaque ratione componatur et ad quam rem et quando et quo loco et quem ad modum adhibitus aliquid voluptatis adferat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 53장 3:3)
est autem longioris prima illa quaestio sitne omnino ulla numerosa oratio;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 54장1)
deinde, quod dicitur in oratione numerosum, id utrum numero solum efficiatur, an etiam vel compositione quadam vel genere verborum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 54장 1:1)
Deinde, si sit numerus in oratione, qualis sit aut quales, et e poeticisne numeris an ex alio genere quodam et, si e poeticis, quis eorum sit aut qui;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 54장3)
si dispares, quid intersit, et cur non aeque in oratione atque in versu numerus appareat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 54장7)
esse ergo in oratione numerum quendam non est difficile cognoscere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 55장 1:1)
quake, nisi cum tibicen accessit, orationis sunt solutae simillima.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 55장 2:4)
Quo est ad inveniendum difficilior in oratione numerus quam in versibus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 55장 2:6)
sunt quae condiant orationem, verborum numerorumque iucunditas.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 55장 3:2)
itaque et Herodotus et eadem superiorque aetas numero caruit nisi quando temere ac fortuito, et scriptores perveteres de numero nihil omnino, de oratione praecepta multa nobis reliquerunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 55장 4:1)
Numerus autem non domo depromebatur neque habebat aliquam necessitudinem aut cognationem cum oratione.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 56장1)
quod si et angusta quaedam atque concisa et alia est dilatata et fusa oratio, necesse est id non litterarum accidere natura, sed intervallorum longorum et brevium varietate;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 56장 1:1)
quibus implicata atque permixta oratio quoniam tum stabilis est tum volubilis, necesse est eius modi vi naturam numeri contineri.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 56장 1:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION