라틴어 문장 검색

si Alfenus procurator P. Quincti tibi tum satis daret et iudicium accipere vellet, denique omnia quae postulares facere voluisset, quid ageres?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 26장 3:2)
quo in loco condicionem tuli, si vellet pecuniam petere, P. Quinctium iudicatum solvi satis daturum, dum ipse, si quid peteret, pari condicione uteretur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 28장3)
cur nolint, etiamsi taceant, satis dicunt;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 6장 1:1)
aut enim id mihi satis est quod est de me opinionis, quidquid est, aut, si id parum est, ego maius id commemorando facere non possum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 11장 3:5)
si enim mihi hodie respondere ad haec quae dico potueris, si ab isto libro, quem tibi magister ludi nescio qui ex alienis orationibus compositum dedit, verbo uno discesseris, posse te et illi quoque iudicio non deesse et causae atque officio tuo satis facere arbitrabor;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 14장 3:2)
qui quid in dicendo posset numquam satis attendi, in clamando quidem video eum esse bene robustum atque exercitatum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 15장 1:2)
sic breviter, quoniam non consulto sed casu in eorum mentionem incidi, quasi praeteriens satis faciam universis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 15장 3:3)
Nam aut mirabuntur quid haec pertineant ad ea quae quaerimus - quibus satis faciet res ipsa cognita, ut non sine causa alte repetita videatur - aut reprehendent, quod inusi- tatas vias indagemus, tritas relinquamus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 3장 2:2)
omnis enim ubertas et quasi silva dicendi ducta ab illis est nec satis tamen instructa ad forensis causas, quas, ut illi ipsi dicere solebant, agrestioribus Musis reliquerunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 3장 3:4)
satisne sine multa earum ipsarum rerum disciplina aut dici aut intellegi.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 4장 3:3)
Sed quaerendum est satisne id quod volumus effecerint.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 6장 2:2)
quorum satis arguta multa, sed ut modo primumque nascentia minuta et versiculorum similia quaedam nimiumque depicta.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 12장 2:2)
Nam cum concisus ei Thrasymachus minutis numeris videretur et Gorgias, qui tamen primi traduntur arte quadam verba iunxisse, Theodorus autem praefractior nec satis, ut ita dicam, rotundus, primus instituit dilatare verbis et mollioribus numeris explere sententias;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 13장 1:3)
in quo Apelles pictores quoque eos peccare dicebat qui non sentirent quid esset satis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 22장 1:3)
sed ad id quod agitur illud satis Cum hoc decere - quod semper usurpamus in omnibus dictis et factis, minimis et maximis - cum hoc, inquam, decere dicimus, illud non decere, et id usquequaque quantum sit appareat in alioque ponatur aliudque totum sit, utrum decere an oportere dicas;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 22장 1:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION