라틴어 문장 검색

nam respicientes ad haec possumus aestimare, quantum ille vini in Hippiae nuptiis exhauserit, quod ferre et concoquere non posset illa corporis gladiatoria firmitate.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 170:4)
quin ex instrumento quoque heroum illorum aestimanda nobis datur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 178:1)
quo si contenti sumus, non immerito Apollodorus, si tradenti Caecilio credimus, incomprehensibilia partis huius praecepta existimavit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 13:3)
illis non accedo qui schema esse existimant etiam, si quid nobis ipsis dicamus inexspectatum accidisse, ut Pollio, nunquam fore credidi, iudices, ut, reo Scauro, ne quid in eius iudicio valeret, precarer.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 71:1)
paene idem fons est illius, quam permissionem vocant, qui communicationis, cum aliqua ipsis iudicibus relinquimus aestimanda, aliqua nonnunquam adversariis quoque, ut Calvus Vatinio, perfrica frontem et dic te digniorem, qui praetor fieres, quam Catonem.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 72:1)
haec quotiens vera sunt, non sunt in ea forma, de qua nunc loquimur, at simulata et arte composita procul dubio schemata sunt existimanda.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 74:2)
illa adhuc audaciora et maiorum (ut Cicero existimat) laterum, fictiones personarum, quae προσωποποιι΅αι dicuntur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 76:3)
sic enim fiet, ut iudex quaerat illud nescio quid ipse, quod fortasse non crederet, si audiret, et ei, quod a se inventum existimat, credat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 117:3)
nam Themistocles suasisse existimatur Atheniensibus, ut urbem apud deos deponerent, quia durum erat dicere, ut relinquerent.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 138:2)
Stoicus πάρισον existimat, quod sit e membris non dissimilibus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 230:4)
maior tamen illic licentia est, ubi tempora etiam [auimo] metiuntur et pedum et digitorum ictu, et intervalla signant quibusdam notis atque aestimant, quot breves illud spatium habeat;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 308:2)
tamen et duo prima verba et tria proxima et deinceps duo rursus ac tria suos quasi numeros habent et spiritum sustinemus, sicut apud rhythmicos aestimantur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 325:3)
Nam de domo Ciceronis dixit Calidius, et pro Milone orationem Brutus exercitationis gratia scripsit, etiamsi egisse eum Cornelius Celsus falso existimat;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 24:3)
adde quod M. Tullius ne Thucydidem quidem aut Xenophontem oratori putat, quanquam illum canere, huius ore Musas esse existimet.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 34:1)
paucos enim vel potius vix ullum ex his qui vetustatem pertulerunt existimo posse reperiri, quin iudicium adhibentibus adlaturus sit utilitatis aliquid, cum se Cicero ab illis quoque vetustissimis auctoribus, ingeniosis quidem, sed arte carentibus, plurimum fateatur adiutum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 41:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION