라틴어 문장 검색

decem septem milia peditum erant, maxima ex parte Bruttii ac Lucani, equites mille ducenti, inter quos pauci admodum Italici, ceteri Numidae fere omnes Maurique.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 183:1)
solis fere occasu Nero diem noctemque nequiquam fatigatis equis hominibusque, ne viso quidem hoste rediens, adeo graviter est ab consule increpitus ut per eum stetisse diceret quo minus accepta ad Cannas redderetur hosti clades.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 217:1)
quinquaginta fere primo egressi Campanorum, cum ad Fabium confugissent, praesidio eius Capuam pervenerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 245:1)
postremo, ut sui volnere intacti tela in hostem ingererent, murum ab imo ad summum crebris cubitalibus fere cavis aperuit, per quae cava pars sagittis, pars scorpionibus modicis ex occulto petebant hostem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 439:1)
interim Marcellus cum tertia fere parte exercitus ad recipiendas urbes profectus quae in motu rerum ad Carthaginienses defecerant, Helorum atque Herbesum dedentibus ipsis recipit, Megara vi capta diruit diripuit ad reliquorum ac maxime Syracusanorum terrorem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 448:1)
per idem fere tempus et Himilco, qui ad Pachyni promunturium classem diu tenuerat, ad Heracleam, quam vocant Minoam, quinque et viginti milia peditum, tria equitum, duodecim elephantos exposuit, nequaquam cum quantis copiis ante tenuerat ad Pachynum classem;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 450:1)
ubi cum a quingentis fere passibus castra posuisset, contemplatus ex propinquo situm urbis moeniaque, quae pars tutissima moenibus erat, quia maxime neglectam custodia vidit, ea potissimum adgredi statuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 584:2)
ex iis tredecim fere nobiles iuvenes Tarentini coniuraverunt, quorum principes Nico et Philemenus erant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 109:1)
ceterum postquam Tarentum ire constituit, decem milibus peditum atque equitum, quos in expeditionem velocitate corporum ac levitate armorum aptissimos esse ratus est, electis, quarta vigilia noctis signa movit, praemissisque octoginta fere Numidis equitibus praecepit ut discurrerent circa vias perlustrarentque omnia oculis, ne quis procul spectator agminis falleret;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 120:1)
ingressi deinde triginta fere armati ceteros vigiles obtruncant refringuntque portam proximam, et agmen sub signis confestim inrupit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 134:1)
priore carmine Cannensis praedicta clades in haec fere verba erat:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 174:1)
et ad mille fere armati tenui agmine per silentium eo deducti.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 355:2)
sinus est maris media fere Hispaniae ora, maxime Africo vento oppositus, ad duo milia et quingentos passus introrsus retractus, paulo plus passuum mille et ducentos in latitudinem patens.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 611:2)
continenti urbem iugum ducentos fere et quinquaginta passus patens coniungit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 613:1)
inde cum duobus itineribus fugientis videret hostis, alios ad tumulum in orientem versum, qui tenebatur quingentorum militum praesidio, alios in arcem, in quam et ipse Mago cum omnibus fere armatis qui muris pulsi fuerant refugerat, partim copiarum ad tumulum expugnandum mittit, partim ipse ad arcem ducit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 654:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION