라틴어 문장 검색

sin autem ille suis condicionibus stare noluerit, bellum paratum est, eius modi tamen quod sustinere ille non possit, praesertim cum a suis condicionibus ipse fugerit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS DECIMVS: AD TIRONEM , letter 12 4:3)
in provincia vero ipsa si quem es nactus qui in tuam familiaritatem penitus intrarit, qui nobis ante fuerit ignotus, huic quantum credendum sit vide, non quin possint multi esse provinciales viri boni, sed hoc sperare licet, iudicare periculosum est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER PRIMVS, 5장 1:1)
eiectus de rostris Clodius, ac nos quoque tum fugimus, ne quid in turba.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER SECVNDVS, letter 3 3:23)
de Caesare fugerat me ad te scribere ;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER SECVNDVS, letter 10 4:2)
facerem tamen ut possem sed, quod te minime fugit, opus est ad poema quadam animi alacritate, quam plane mihi tempora eripiunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER TERTIVS, letter 5/6 5:3)
quam multa quae nos fugiunt in cantu exaudiunt in eo genere exercitati, qui primo inflatu tibicinis Antiopam esse aiunt aut Andromacham, cum id nos ne suspicemur quidem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 27:3)
aut enim honestatem esse finem aut voluptatem aut utrum. nam qui summum bonum dicant id esse, si vacemus omni molestia, eos invidiosum nomen vo- luptatis fugere sed in vicinitate versari;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 186:4)
tribuniciis sunt illi rogationibus interfectis inimicis denique restituti, cum alter eorum senatui paruisset, alter vim caedemque fugisset.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIO CVM SENATVI GRATIAS EGIT, 15장 2:3)
Roscius, homo tam splendidus et gratiosus, nullo negotio sit occisus, perfacile hunc hominem incautum et rusticum et Romae ignotum de medio tolli posse;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 7장 3:5)
Roscium inopem, eiectum domo atque expulsum ex suis bonis, fugientem latronum tela et minas recepit domum hospitique oppresso iam desperatoque ab omnibus opitulata est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 10장 1:4)
hunc quaesitorem ac iudicem fugiebant atque horrebant ei quibus periculum creabatur ideo quod, tametsi veritatis erat amicus, tamen natura non tam propensus ad misericordiam quam applicatus ad severitatem videbatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 30장 3:1)
Tene, cum ceteri socii tui fugerent ac se occultarent, ut hoc iudicium non de illorum praeda sed de huius maleficio fieri videretur, potissimum tibi partis istas depoposcisse ut in iudicio versarere et sederes cum accusatore?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 34장 1:7)
at qui ei venit in mentem praedia concupiscere hominis ignoti quem omnino numquam viderat?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 37장5)
solent hoc boni imperatores facere cum proelium committunt, ut in eo loco quo fugam hostium fore arbitrentur milites conlocent, in quos si qui ex acie fugerint de improviso incidant.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 52장 2:2)
cum se ille fugiens in scalarum tenebras abdidisset, magnum Miloni fuit conficere illam pestem nulla sua invidia, M. vero Antoni maxima gloria?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 15장 2:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION